Salimbene de Adam: Cronica

Pag 870


De commendatione Karoli regis et de probitatibus eius.
De commendatione Karoli. De rege Karolo est sciendum
quod fuit homo magnifici cordis et fortis armatus et doctus ad
bellum, et qui multis se periculis exponebat, ut faceret sibi nomen;
quod patuit multis exemplis evidentibus et probatis. Et primo,
quando Manfredum principem regni Sicilie interfecit, qui fuerat
filius Frederici imperatoris condam. Secundo, quando interfecit
Conradinum filium Conradi filii Frederici imperatoris condam
supradicti. Et sic in multis aliis preliis promeruit sibi nomen.
Hic, cum quadam die audivisset quod quidam miles de Campania,
que est inter Romam et Terram Laboris, omnes superabat
in singulari certamine, tam Gallicos quam Lombardos, precepit
principi filio suo ut diem pugne ordinare deberet et divulgaret
quod quidam novus miles cum milite de Campania pugnare volebat.
Quod cum filius suus audisset, dissuasit patri quantum scivit
et potuit, dicens quod miles ille fortissimus erat atque robustus
et doctus ad bellum, et quia excelso alius excelsior est, et super
hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universe terre rex
imperat servienti, Eccle. V. Noluit pater acquiescere deprecanti
nec filium exaudire, sed statuit diem pugne. In quo cum quilibet
ex parte sua paratus staret ad pugnam, post tertium sonitum
tube ceperunt discurrere et pariter sunt congressi. Et ita fortiter
fortis impegit in fortem, quod mirati sunt universi, nec tamen
de dextrariis ceciderunt, nec motus est aliquis de sella dextrarii
sui. Percussit tamen unus alium in facie ita valide, quod lancea
utriusque totaliter est confracta a cuspide usque ad manum
militis utriusque. Voluit postea rex Karolus cum clava pugnare,
et de voluntate sua sustinuit primum ictum. Miles vero de Campania
ita insiluit super eum, sicut nisus super aviculam vel sicut
accipiter insilit in anátem. Et cum ambabus manibus tenens
clavam ita fortiter super caput eius percussit, quod, si solidum
ictum dedisset, nulli dubium quod mortuus cecidisset. Descendit
tamen ictus a capite per humerum super costas eius. Et super
sellam equi habuit firmum ictum ita validum, quod equus genuflexit
et Karolus totus alienatus duas habuit costas fractas. Cum

Torna all'inizio