Petri Cantinelli: Chronicon

43


Item, eo anno, die mercurii XVI mensis octubris, Biniellus filius condam Çanis de Biniellis
de Imola et Coradus filius condam domini Nichole de Cancelleriis de Imola, existentes
in civitate Faventie, in qua venerant, et se separaverant a confinibus, causa tractandi et
faciendi infrascriptam proditionem, tractaverunt et ordinaverunt quod Suçus de Lauçano et
Galixius condam domini Guidonis Huspinelli de Imola irent, cum eis et cum quibusdam aliis,
causa lucrandi, et in servicium predictorum Binielli et Coradi, qui tractaverant et ordinaverant
proditionem et tradimentum eorum: et, ipsa nocte, iverunt supra Imolam ad quandam
tunbam Petri……… Et, sicut placuit dictis Biniello et Corado, ipsi duo, et predicti Galixius et
Suçus cum eis, intraverunt dictam tunbam: tandem, sicut fuerat ordinatum, supervenerunt multitudo
magna amicorum illorum de Nordiglis, et, circundantes ipsam tunbam, ceperunt predictos
Galixium et Suçum. Dictus vero Suçus, non permittens se conduci, occisus est et nequiter interfectus,
et dictus Galixius, cum retorta ad gulam, ductus fuit in domum Nordiglorum in Imola,
ubi fuit, per potentiam Nordiglorum, plurimum tormentatus, inperante domino comite Bertoldo.
Postmodum vero fuit condenpnatus ut, cum retorta ad gulam, traheretur ad caudam asini, et
suspenderetur per gulam, ita quod moreretur. Et sic actum est, die iovis XVII mensis octubris;
quam proditionem fecerunt predicti Biniellus et Coradus precio magno.
Item, eo anno, dominus comes Bertoldus, qui trahebat moram in civitate Imole, intelligens
discordiam esse in partibus suis magnam, et quod cardinales, super electione summi
pontificis facienda, non poterant concordare; videns etiam quod homines de Romania sibi obedire
nolebant propter sua mala opera, que fecerat, et quia magis favebat parti Geremiorum
de Bononia et suis sequacibus de Romania, quam parti Lanbertaciorum de Bononia et eius
sequacibus de Romania, immo per omnia faciebat quidquid pars Geremiorum vole[bat et] ab eo
petebat, et restituerat ipsis Geremiensibus obsides eorum, quos ab [eisl acceperat pro pace et
concordia facienda et conservanda; die lune XXI mensis octubris separavit se de civitate
Imole, cum uxore et familia sua tota et stipendiariis, ducens secum et portari faciens omnes
obsides, quos habebat a parte Lanbertaciorum.
Millesimo ducentesimo LXXX, indictione VIII.
Ex abundantia cordis hos loquitur, et neffandissimam iniuriam et offensam crudelissimi
Thebaldelli de Çanbraxiis civis faventini narrare cupiens, quam post Iudam Scarioht mercatorem
pessimum auris non audivit, oculus non vidit, in cor hominis non ascendit, nec fuit
aliquatenus perpensatam. Dum enim esset dominus civitatis Faventie, sicut et ceteri catanei
et magnates, qui fovebant partem Acharixiorum et Lanbertaciorum de Bononia commorancium
in eadem, de quo etiam omnes populares et amici sui, tanquam de ipsorum personis propriis,
confidebant; facta strage vivencium amicorum suorum, deliberatoque consilio et assensu cum
illis, qui suam paternam et fraternam carnem manducaverant, tractatuque habito cum parte

Torna all'inizio