autoritate permittimus, ut de provincia Carniolae
ducatum facias immediate tibi, et per
te nobis et successoribus nostris et Imperio responsurum:
et ut in Ducatu ipso cognatum
tuum, fidelem nostrum, in Ducem valeas
promovere, plenam tibi concedimus potestatem.
Ad cujus rei memoriam et robur perpetuo
valiturum, praesens privilegium fieri, et
bulla aurea, typario nostrae Majestatis, impressa
jussimus communiri, etc.
Cap. XXVII.
Exordium super gratiis faciendis.
Ut vota fidelium ad regum servitia et beneplacita
principum animentur, vel augmententur:
quia pia consueverunt liberalitate
regnantes, justas eorum petitiones admittere,
et ipsis manus munificas aperire.
Cap. XXVIII.
De eodem.
Favorabilis petitio supplicantium effectu
debet pro sequente compleri: ut dum ea
quae juste postulant promerentur, et ad
fidelitatis obsequia magis eorum devotio accendatur,
etc.
Cap. XXIX.
Recipit quendam in gratiam suam, remittendo
ei offensas.
Tenore praesentium notum facimus universis,
quod cum misericordia superexaltante
|
|