Stephanus II papa: Epistolae

Pag 492



Magno namque dolore et tristitia, excellentissimi filii, cor nostrum repletum est,
quur minime bonitas vestra nos audire rennuit. Omnia denique, quae per Dei iussionem
vobis locuti sumus, veraciter ediximus; et iam patefacta sunt, ut facta ipsa demonstrant.
Etenim, sicut primitus christianitati vestrae ediximus, iniquus Haistolfus rex,
ingresso in eius perfido corde diabolo, omnia, quae per sacramentum beato Petro
per vestros missos restituenda promisit, irrita fecit et nec unius palmi terrae spatium
beato Petro reddere voluit. A die illo, quo [a] melliflua bonitate vestra separati
sumus, tantum nos affligere et tribulare nisus est, quantum non potest os hominis
enarrare. In magna namque despectione sanctam Dei ecclesiam et nostram humilitatem
vestros missos habere visus est, quia etiam et ad nostram propriam animam
auferendam mala eius inperatio et summissio facta est. Quid multa dicimus? Tantum
nos tribulavit, quia etiam, si diei potest, et ipsi lapides pro nobis flerent. Tamen
omnia vester consiliarius Fulradus presbiter et abbas una cum suis sociis, si Deum
prae oculis habent, omnia vobis enarrare possunt: non enim quia iam reddere, ut constituit,
propria beati Petri voluit, sed etiam scamaras atque depredationes seu devastationes
in civitatibus et locis beati Petri facere sua imperatione nec cessavit nec
cessat. Oblitus quippe est Deum, qui fecit eum, et fidem christianam transgressus
est. Quomodo ulterius credendus est sive ipse sive eius consentanei, qui in tanta Dei
mysteria sacramenta praebuerunt et noluerunt observare? Vere enim omnia vobis prediximus
de eiusdem impii regis mendatio et falsitate; et, quemadmodum diximus,
manifestata sunt vobis, et periurium eius deelaratum est.
Pro quo peto vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, et nimis obsecro: doleat
vobis pro sancta Dei ecclaesia et beati Petri causa, et, quae per donationem beato
Petro offerendum promisistis, ei possidendum contradere debeatis. Mementote et
semper in vestris precordiis firmiter tenete, quod promisistis eidem ianitori regni
caelorum. Nulla iam vos seducat suasio aut acceptilatio. Considerate, qualis fortis
existit exactor isdem princeps apostolorum, beatus Petrus; videte omnia. Quae ei
promisistis et per donationem offerendum polliciti estis, contradere festinate, ut non
lugeatis in aeternum et condemnati maneatis in futura vita. Vita enim huius mundi
previs est et sicut umbra declinatur et sicut vestimentum inveterescit; illam vitam
aeternam, quam vobis beatus Petrus pro sua causa et iustitia promisit, tota mente et
integro corde quaerite. Decertate bonum opus, quod cepistis, inplere et, quae per
donationem manu vestra confirmastis, protectori vestro, beato Petro reddere festinate,
quoniam scriptum est: “Melius non vovere, quam vovere et votum non reddere”. Sciatis
enim, quia sicut cyrographum vestram donationem princeps apostolorum firmiter tenet;
et necesse est, ut ipsum cyrographum expleatis, ne, dum iustus iudex ad iudicandum
vivos et mortuos et saeculum per ignem advenerit in futuro iudicio, isdem princeps
apostolorum eundem cyrographum demonstrans nullam habere firmitatem, districtas

Torna all'inizio