recepimus, habendo modis omnibus commendatam, ita, quod ex hoc protectionem divinam
merearis uberius et nos mansuetudinem tuam debeamus merito commendare.
VII 111
Verborum phaleris abdicatis desidie me fateor nota respersum, quod vestram hucusque distuli personaliter
visitare personam; recepta tamen, quam in me grata radicavit antiquitas, de vestra benignitate
fiducia credo, quod constantem et placidum animum vestrum brevis temporis intervalla non
minuant nec localia quevis impedimenta permutent. Ecce igitur, ex parte fratris mei .., [qui], nisi
diebus istis ipsa clementia commota sit, vos affectuose salutat, duo nepotes mei, devoti vestri, ad
pedes vestre paternitatis accedunt, quos, si placet, auctoritas vestra benigne recipiat, ad ordines clericales
promoveat et ad sperate glorie lumen admittat.
VII 112
Non equa retributione recurritur, si vos, quem apostolica sedes honore prevenit, inveniat indevotum,
et ingratum sentiat, quem sola gratia liberalitatis erexit. Sane nuper in causam admirationis
advenit, quod, cum dilecto nostro .., domini pape capellano, ecclesia quedam in diocesi vestra fuerit
ipsius domini auctoritate concessa, vos tamen non absque iuris iniuria et ecclesie Romane contemptu
postmodum alteri contulistis, quod tanto molestius reputamus et grave, quanto eum domino
pape, nobis ac fratribus omnibus sua faciunt merita cariorem. Quare paternitatem vestram affectuose
rogamus, quatenus vel ei subtractam ecclesiam restituatis vel in provisione simili recompensare
velitis eidem, ut exaudita petitio, que non absque rubore inexaudita rediret, eo plus habeat meriti,
quo carior ex petentium affectione procedit, ac nos ad gratam vicissitudinem obliget, qui nobis
conferri petimus, quod rogamus, nec magister idem superioris compellatur suffragium implorare,
cuius favorem specialiter obtinet, et satis poterit vobis pro meritis respondere.
VII 113
De vestre paternitatis, ut possum, honore solita caritate sollicitus vobis non tam placere quam prodesse
desiderans ea cupio promovere, que cedant in vestre magnitudinis incrementum, sepositis
quibuslibet obstaculis et sopitis. Cum igitur, sicut intellexi, Henrico .. auctoritate quarundam litterarum
|
|