Albericus Casinensis: Visio Alberici

160


Incipit epistola fratris Alberici Casinensis cenobii monachi in visione sua.
Quia nonnulli veritatem mendacio obumbrare consueverunt et iuxta suum velle in
alienis opusculis aliquid addunt vel minuunt, hac de re ego Albericus Casinensis
cenobii monachus, servus servorum Christi ultimus, necessarium duxi visionis
nostre libellum tali scolia premunire, presertim cum idipsum a compluribus falsatum
esse didicerim. Nam quidam pre oculis non habentes illam sententiam, que de verbis
otiosis nos rationem reddituros testatur, in eadem visione nostra descripserunt,
quod a nobis nunquam audierunt, non advertentes quia, licet multa sint mendaciorum
genera, omnia tamen servus Christi respuere debet. Nullum est enim mendacium,
quod non sit contrarium veritati, quia sicut veritas a Christo, ita mendacium
procedit a diabolo. Nam sicut lux et tenebre, pietas et impietas, iustitia et iniquitas,
sanitas et infirmitas, vita et mors, ita inter se sunt veritas mendaciumque contraria.
Et quid mirum, si visio nostra a quampluribus corrumpatur, cum ipsos evangelii
libros olim corruptos fuisse noverimus? Nam melius esset ex toto nichil referre
quam falsum aliquod confictumque narrare. Quod idipsum Girardus abbas evenire
prenoscens, Guidoni huius Casinensis cenobii presbytero olim preceperat, ut visionem
nostram ad futurorum memoriam litteris traderet. Cuius ille imperio parens quamplura
descripsit, quamplura dimisit. Huius igitur visionis libellum quidam accipiens, quod
voluit addidit, et quod voluit abstulit, et quod voluit permutavit, et circumfert
tanquam ex nostro nomine, insultans et ostendens ea, que ipse conscripsit. Que
autem ibi sub nostro nomine inseruit, ista sunt: altitudo portarum inferni, de naucleris,
qui erraverunt in mare, de martirio sancti Pandidi et de ecclesia confessoris Archilegii,
allocutio Moysi ad Deum, de creatione Ade, de nomine eius, de cibo Ade post
mortem, de vinea Noe, de altitudine celi. Hec et multa alia in nostra visione conficta
repperi. Ob quam rem Seniorectus abbas nostram parvitatem evocans precepit, ut
iterum illam emendans, superflua resecarem, amputata loco suo restituerem. Accito
igitur Petro diacono ab ipsis, ut ita dicam, cunabulis nobis in Christi amore coniuncto
triduanum laborem assumens, eam ad unguem usque correxi, falsa resecans et
dempta loco suo restituens. Unde rogamus omnes ecclesie catholice filios, in
quorum manibus libellus hic venerit, ut conferant ad exemplaria, quia, ut vidi, ut a
beato Petro apostolo audivi, ita hic scribere feci, nec illam ulterius falsare permittant,

Torna all'inizio