dictas bestias tenuerint intra confines dictae Vallis Diverii ab  
una nocte sursum. Cuius poenae et bani tertia pars sit Curiae  
Materellae, tertia sit comunitatis dictae Vallis et tertia sit accusatoris.  
Et quilibet fide dignus possit accusare; exceptis illis  
personis dictae vallis Diverii quae non habent de suis bestiis et  
quae habitant in dicta valle Diverii continue et possint ducere  
usque ad duas vaccas lacteras et usque ad decem capras lacteras  
et eas tenere a Sancto Ioanne Baptista usque ad Sanctum  
Michäelem tunc proxime, pro se tamen et eius familia et non  
pro dando aliis personis sub poena praedicta. 
IV. – DE EUNDO AD ALPES. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod omnes personae dictae  
vallis Diverii teneantur et debeant ire in alpes ad curtes veteres  
com omnibus suis bestiis sterpis et lacteris die post festum  
S. Ioannis Baptistae et ibi manere debeant ad caseras suas  
usque ad Sanctum Bartolomaeum tunc proxime. Et quod non  
possint nec debeant facere aliquas casatas extra alpes. Et hoc  
sub poena et banno pro qualibet persona et qualibet vice, die et  
nocte, soldorum quinque imperialium. Quae poena sit dicti comunis  
et tunc possint, si fuerit de eorum voluntate omnes personae  
dictae vallis, descendere de alpibus in Loguenum, in  
Nembrum, in Mogarum, in Colterium sicut consuetum est ab  
antiquo tempore. Et si fuerit aliqua persona quae sit tentrix  
ipsarum terrarum vel infra sicut descendunt de coherentia in  
coherentiam quae vetuerit alicui personae dictae vallis habitaculum  
seu pasculum det et solvat pro qualibet vice comuni  
praedicto pro poena et banno soldos quinque imperiales. Et  
quilibet fide dignus possit accusare. 
V. – DE EUNDO ET DESCENDENDO IN ALPES ET IN MONTES. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod omnes personae vallis  
Diverii teneantur et debeant ascendere et descendere per totam  
vallem Diverii in plano, in montibus et in alpibus secundum  
quod ordinatum et preconizatum fuerit per consules et  
credentiarios dictae vallis sub poena illa quae ordinata et preconizata  
fuerit. Quao poena sit dicti comunis. 
VI. – DE NON DIMITTENDO BESTIAS IN MONTIBUS TENSATIS. 
Item ordinaverunt et statuerunt quod boves, equi et vituli  
qui non sunt sufficientes pro thauris tenendis, non possint stare  
nec intrare in Nembro nec in aliis montibus tensatis ab una  
nocte sursum a Sancto Ioanne Baptista usque ad Sanctum Bartolomeum 
  |  
  |