videns se nullatenus ab eodem posse evadere, dum fugam
evadendi egrediens civitatem expeteret, a militibus eius exercitus
mox insequutus, filiis suis qui secum comitabantur, captus
est. Cumque pater et filii Regi Nabugodonosor presentati
fuissent, continuo aspiciente patre ipso filii eius iubentur interfici;
sicque demum ipse oculorum privatus lumine, compedibus
constringendus Babylonem cum multis aliis concaptivis transducitur.
/*
Patet itaque, miserrima istorum dictante ruina, periurium
omnino esse cavendum; quandoquidem, qui illud contempnit
vitandum, contempnetur a Deo, ita ut dignam proinde, sicut
et istis contigit, sine dubio quandoque excepturus sit penam.
Nunc itaque ad narrationis seriem, in qua paulullum digressi
sumus, redeamus.
47
Igitur Rex Rogerius, Monte Piloso succenso atque subverso,
Gilentiam obsessurus properat. Qui deinde considerans se
nec tunc eam capiendi facultatem posse habere, concordiam eo
pacto cum eis habendam spopondit, ut prefatus quem
abiecerant Polutinus in eorum restitueretur dominio, ipsius
videlicet dominatui se subditurus.
48
Verum Comes Ranulphus comperta Tancredi captione,
simulque Rogerii nephanda suspensione, immenso animi merore
afficitur, non tantum pro illorum tristi fortuna, quantum etiam
quia ipsorum magno destitueretur auxilio. Qui quoque perpendens
quod Rex illis devictis super se sine dubio irruiturus esset,
tristitia tandem solatio sopita, ad se tuendum prorsus convertitur.
Pergens itaque Beneventum, ibique inter se et cives
unanimitate quam iam ad invicem compacti fuerant, renovata,
sine mora revertitur. Deinde collecto ad vallem Caudinam peditum
equitumque non parvo agmine, Regem, quem super se venturum
|
|