impendere auxilium vel iuvamen; quicumque vero huiusmodi
bannitum infra predictos terminos viderit, teneatur exclamare:
"forax, forax, et cridam seu stremittam facere post eundem ac pro
posse huiusmodi bannitum capere et consignare in fortiam
castellani. Si quis autem contra hoc fecerit, si fuerit villa vel locus,
et huiusmodi fuerit bannitus de malefitio ex quo condempnatus
esset in libris .X. vel supra, componat castellano predicto pro
qualibet vice libras decem imperialium, si vero pena fuerit minor
.X. librarum soldos .LX. imperialium; singularis vero persona
soldos .X. imperialium. Sed propter bannitos de ludo vel iniuria vel
rixa verbali vel pro simplici contumacia nollumus dictam penam
incurrere locum vel villam seu singularem personam quamcumque.
A dicta etiam pena eximimus minores .XVIII. annis et maiores .LX.
et alios impotentes et absentes tunc etiam constitutos; indulgemus
insuper viduis et orfanis ut ad predictas penas cum suis vicinis
conferre minime teneantur. Ita et taliter quod si aliquis bannitus de
predictis maleficiis vel aliquo predictorum venerit per villas vel
loca seu territorium Ripperie et aliquod comune vel spetialis
persona propter eius eventum venerit in penam pro eo et dictus
bannitus habuerit unde possit satisfacere in Ripperia, quod dictus
castellanus seu vicarius, qui pro tempore fuerit, teneatur in
solutum dare comuni et spetiali persone solventi de bonis ipsius
banniti usque ad satisfactionem pene quam portaverit comune
sive spetialis persona pro eo bannito, ita et taliter quod ipsa solutio
nullo modo vel iure possit revocari, salvo tamen iure castellanie.
XVII. DE BONIS BANNITORUM CAPIENDIS PER
CASTELLANOS.
ITEM quod mobilia bannitorum de malefitio possint capi et
distrahi per castellanum, tam pro penis sibi debitis quam pro
emanda lexorum, quibus deffitientibus, capiantur et distrahantur
immobilia et etiam perveniant ad nomina debitorum, prout melius
et comodius videbitur castellano et isto casu debitor dicti banniti,
compulsus per castellanum ad solutionem pro dicto bannito, sit
ipso facto facta solutione liberatus, nec creditor possit eum postea
mollestare.
|
|