Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VIII

Pag. 90


quos admiratos sive rectores mutat ad suam voluntatem. omni anno vel
omni mense. sicut sibi placet.
In Arabia habet unum milech admiratum. qui est super totam
provinciam illam: et sciendum. quod Arabia est una provincia. in
qua habitant plusquam centum milia hominum. qui nullam habent civitatem. castrum vel villam. domum. sed habitant in locis desertis sub
pellibus animalium. nunc hic. nunc ibi. et quasi nudi ambulant et semper
comedunt subcinericios panes. quod de [die in] diem faciunt. quia veniunt
Gazaram. vel ad Kayrum. vel ad propinquas civitates et vendunt camelos.
edos et oves. et emunt farinam et portant secum super camelos. et. dum
volunt comedere. miscent farinam cum aqua et accendunt ignem in terra.
et in illo igne decoquantur illum panem. et sic ducunt vitam miseram et
semper bibunt aquam et raro vel nunquam comedunt alia fercula. nisi
aliquando occidant aliquam ovem. vel edum. vel camelum. et hec omnia
ego vidi. quum per desertum transivi ad Sanctam Katherinam. eundo ad
montem Synay et redeundo. Tamen isti Arabes dant omni anno multa
milia camelorum de tributo Soldano et regi suo. qui habitat in Kayro.
quod est ad magnam utilitatem eorum. cum per camelos ad Egyptum
portentur omnia necessaria: sed in fine Arabie. super mare Indie. est
civitas Lamech. ubi habitat Cadi magnus. sive Calif. et eorum summus
sacerdos: et hoc desertum Arabie est illud. in quo morati sunt filii Israel
XL annis. et nullus fluvius et nulla habundancia aquarum est in illo deserto.
sed in aliqua planicie faciunt fossas et inveniunt aliquando aquam bonam.
aliquando non. et similiter in montibus sunt quidam scaturigines. ad
modum foncium. non magnos tamen rivos producentes: sed faciunt
foveas et aggregant ibi aquas et inde bibunt.
In Asyria autem habet iiijºr reges. et primo milech admiratus de
Saphat. civitas et castrum inexpugnabile. scitum super mare Galilee.
et habet sub se Nazareth. Capharnaum. Canna Galilee. Tyberiadis. Acry
sive Acon. Sur sive Tyrum. Cayphas. Caymoth et Neapolis sive Sychem.
et in unaquaque ponit admiratos et rectores suos.

Torna all'inizio