Papias: Ars Grammatica

Pag 130


in em quedam inueniuntur, ut "pupem", "securem", "restem". 62
Cetera huius declinationis in em solam faciunt, ut "patrem",
"utilem", "uallem". 63 Vocatiuus similis est nominatiuo, ut
"Cicero", "consul"; in Grecis tamen quandoque Grecus seruatur
uocatiuus, ut "o Tibri", "Palla", "Achille", "Calcas" et "Calcan". 64
Ablatiuus aliquando in i productam, aliquando in e correptam,
aliquando per e et i . 65 In i tantum terminant quecumque habent
neutra in e , ut "hoc mare, ab hoc mari"; antiquitus tamen etiam
in e . 66 "Gausape", uero, "presepe" et propria, ut "Preneste", in e
faciunt, et siqua sunt indeclinabilia, ut "cepe"; similiter faciunt in
i neutra in al et in ar deriuata, ut "hoc tribunal, ab hoc tribunali",
"hoc calcar, calcari". 67 Masculina quoque uel communia, in er
uel in is , neutra facientia in e , in i faciunt, ut "saluber, salubris,
salubre, ab hoc" et "ab hac" et "ate hoc salubri", "hic" et "hec utilis"
et "hoc utile, ab hoc" et "ab hac" et "ab hoc utili", et "bipenni".

Torna all'inizio