ARTICULUS 6
Utrum ordines durabunt post diem iudicii.
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ordines post diem iudicii non durabunt. Dicitur enim
1 Corinth. 15, quod cum Christus tradiderit regnum Deo et Patri, evacuabit
omnem Principatum et Potestatem. Hoc autem erit in resurrectione. Ergo videtur
quod eadem ratione alios ordines evacuabit.
2. Praeterea, quidam ordines actum proprium habent in directione divinorum;
sicut principes, ut praesint regnis et provinciis; et Angeli, ut custodiant homines.
Sed ista ministeria cessabunt post diem iudicii. Ergo et ordines.
3. Praeterea, maior perfectio erit in Angelis quam in corporibus inferioribus.
Sed in corporibus post diem iudicii non erit actio, quia cessabit motus primi
mobilis, et hoc propter perfectionem universi. Ergo multo minus in Angelis. Sed
hierarchia est scientia et actio. Ergo non erunt hierarchiae et ordines post diem
iudicii.
4. Praeterea, post diem iudicii, Angeli in cognitione non proficient. Sed per
purgationem et illuminationem superiorum inferiores proficiunt in cognitione,
ut dictum est. Ergo non erit illuminatio et purgatio; et ita nec hierarchiarum et
ordinum distinctio.
SED CONTRA, homines assumuntur ad ordines Angelorum. Sed frustra esset tam
distincta et ordinata assumptio, si completo numero electorum, ordinata
distinctio esse desineret. Ergo videtur quod ordines post diem iudicii
remanebunt.
Praeterea, ad distinctionem ordinum duo concurrunt, scilicet gradus naturae et
distantia gratiae. Sed utrumque remanebit post diem iudicii. Ergo et ordinum
distinctio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod distinctio ordinum et hierarchiarum caelestium
potest considerari vel quantum ad essentialia hierarchiae et ordinis, et sic semper
erit, quia semper manebunt distincti gradus naturae in Angelis et diversae
sortes gloriae et etiam actiones hierarchiae, quia unus alium illuminabit, purgabit,
et perficiet: vel quantum ad actum consequentem, secundum quod
mediantibus ordinibus Angelorum homines reducuntur in Deum; et quantum ad
hoc praelatio ordinum cessabit, cessante statu viatorum.
|
|