Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 59

Liber I


maxime desiderant, ut consolationes, quae sensim irrepere, non statim irrumpere per vim in hominum mentem debent". Aliae a firmissimis argumentis incipiendae sunt, ut crimina, quae minime videmur posse defendere. Illud tamen perpetuo tenendum est, ut optimis in fine argumentis utamur. Nam et quae firmissima sunt, ad faciendam fidem plurimum conferunt et quae ultimo loco sunt dicta, memoriae audientium magis inhaerent. Leviora vero in medio commodissime collocantur. Nam et antecedentibus et consequentibus vim non mediocrem addunt et ipsa, firmioribus utrinque munita, validiora gravioraque redduntur. Illud in omni argumentatione servandum in primis, tenendumque est, ut varietati inserviamus, ut neque hisdem argumentorum modis semper utamur, quale est, si semper inductione aut ratiocinatione uteremur. Neque eadem argumenta eodem semper modo conficiamus, quale est: "Si mater est, filios dirigit; mater autem est, filios igitur dirigi". Sed nunc a conclusione incipiamus, hoc modo: "Diligit sine dubio liberos, quia mater est. Nam diligi a matribus liberos, naturae consentaneum est". Nunc ab assumptione, hoc pacto: "Quia mater est, diligere eam liberos credibile est, quod omnibus matribus est naturale ac proprium". Ita denique tum argumentorum formas, tum modos contextusque variemus, ut ipsa varietas homines

Torna all'inizio