ornatum ęcclesię accuratissimum provideret et secum venientibus
sumptuosas epularum delicias in crastinum properaret. Ipse
autem post coniugem remanens, his de suis thesauris, quę
sibi videbantur, ablatis, cum quodam suo familiari, Iohanne
scilicet Grandenico, qui prefatę coniurationis conscius
fuerat, et cum tribus illis beatis viris quos preposuimus navem
ascendit, deinde Galliam ad monasterium abbatis Guarini
magnus conversus aufugit. Petro igitur et Iohanne
monachis in sancti Michahelis cęnobio factis, Marinus et
Romualdus non longe a monasterio degentes, ad singularem vitam
qua assueti fuerant revertuntur. Quibus etiam ipsi iam
dicti fratres, peracto vix annuo spacio, ad perferendam eiusdem
solitudinis districtionem aggregati sunt.
|
1
5
10
|