Guido Faba: Dictamina rhetorica

128


CIV.
Responsiva contraria.
Non licet nobis ministris ecclesiarum dare consanguineis
patrimonium Ihesu Christi, quod distribui debet fideliter inter
pauperes et egenos, et erogari prudenter orphanis et pupillis.
Unde cum tua substantia non sit tenuis, sed sufficiens ad expensas,
dignum est ut de ipsa tibi procures in necessariis providere
et elemosynas debilium non appetas, nec pecuniam velis
comedere populorum; attendens firmiter et cognoscens quod
nihil curamus de variis vocibus laycorum nec de seculari pompa
vel laude mundana; sed dicant homines quidquid velint, dum
tamen nos conscientia propria non accuset.
CV.
De scolare qui commendat amicum suum suo patruo
cardinali.

Venerabili patruo immo patri ubique suis meritis commendando
T. Dei gratia Sancti Angeli dignissimo diacono cardinali,
B. nepos eius scolaris Bononie se ipsum ad pedes. Cum
magister P. lator presentium, meus socius et amicus ad Dei fiduciam
atque vestram et sub spe notitie quam mecum habet ad
curiam nunc accedat, pro ipso benignitati vestre multiplicatis
precibus affectiosissime supplico et instanter, quatenus sic eidem
favorem vestre potentie, mee devotionis intuitu, dignemini misericorditer
impertiri, quod vestra gratia mediante literas apostolicas
impetrare valeat, pro beneficio quod desiderat
obtinere.

Torna all'inizio