DE DONATIONE INTER VIVOS.
In Dei nomine amen. Talis filius talis, et talis eius
uxor, talis loci, et eius consensu, utrumque eorum in
solidum obligando, hoc instrumento donationis, pro remedio
animarum suarum, suorumque parentum, ita
quod hec donatio nulla possit ingratitudine revocari,
pure et simpliciter, inter vivos et inrevocabiliter, donaverunt,
dederunt, tradiderunt et concesserunt presbitero
Iohanni, rectori ecclesie Sancti Laurentii de
Poppio, accipienti vice et nomine ipsius ecclesie, quandam
petiam terre et rei positam in tali loco, cuius hii
sunt confines: .I. talis et cetera, infra hos fines totam,
vel si qui sunt veriores, cum omnibus super se et infra
se habitis, in integrum, omnique iure et actione, usu seu
requisitione, eis vel alteri eorum, exinde vel proinde
aliquo modo vel ingenio conpetenti seu pertinenti, quatenus
liceat prefato presbitero, eiusque subcessoribus,
et cui concesserit, vice et nomine dicte ecclesie, habere,
tenere, iure proprio possidere, et quicquid eis exinde
facere placuerit, sine alicuius contradictione, briga seu
molestia; quam vero terram et rem, se pro ipsa ecclesia
constituerunt possidere, donec possessio adepta fuerit
corporalis, quam adipiscendi eidem presbitero, vice
et nomine dicte ecclesie, sua auctoritate concesserunt,
quandocunque ei placuerit, deinceps ab omni quoque
persona et loco predictam terram et rem, de iure et
constituto, eorum dato et facto preterito et futuro, defendere
et autoricçare, et ab omni obligatione et pingnore
luere et expedire solemniter, tam terras quam
fructus eiusdem, promiserunt; et contra predicta vel aliquod
predictorum datum seu factum non habere nec
facere in futurum; si vero contra fecerint, et predicta
omnia et singula, et quolibet predictorum, non observaverint,
aut si aliquam exceptionem iuris vel facti
contra opposuerint, per se eorumque heredes, aut per
aliquam aliam personam tunc, pene nomine, duplum
|
|