labore frustrati sunt. Cum enim prolixo dici spacio in hoc ancxie
perdurarent, necessario refeccionis hora recedentes, cum rursus ad
opus redirent, omnem terre molem, quam procul eiecerant, validius
coniestam invenerunt. Reversi que invenerant rettulerunt, atque
ex tunc fodere desierunt.
Horum itaque beatorum memoriam monachorum nobis recolendam
patrum tradiderunt documenta antiquorum. Benedictus
Deus in secula seculorum amen. ||
EXPLICIT LIBER TERCIUS
|
|