et agrorum cultores digitis semina fusoque pulvere discoperientes, ipsa sana et integra
reperiebant, ac si semper in vasis tutissimis ea servassent. Quibus visis seminibus
omninoque ebetati ineffabiliter mirabantur. Igitur clerus et populus universus, matronae
et pauperculae mulieres de Dei misericordia confidentes, orationibus, vigiliis ac ieiuniis
necnon elimosynis Deum et sanctos eius cottidie et indesinenter supplicantes humiliter
exorabant. Quibus per plurimos dies fatigatis, Deus, qui non patitur suos temptari ultra
quam possunt ferre, clementiae suae misericordia pietatis affectum, ut pater clementissimus,
mitissime aperire ac pandere curavit. Cum enim quadragesimale ieiunium termino
concurrente suo finis, palmis ac olivis traditis fidelibus, accelerasset, et sacri baptismi
fontes secundum beati Ambrosii ordinationem, quam ipse Spiritu sancto amministrante
ordinaverat, sanctificati fuissent, Dei misericordia patenter reserata, imbrem copiosissimam
nubes primo leniter stillas subtilissimas mittentes effuderunt. Quo viso quove facto, summo
tripudio universi laetantes ac diem sacratissimum summa cum devotione celebrantes Deoque gratias
immensas referentes laetati sunt, gaudioque gavisi tripudiati sunt demum clementia
Dei ad messem, quantam ullo in tempore summae fertilitatis collecta minime est.
29. Cum rex autem dominus noster coelorum terrarumque creator Christus Iesus,
qui omnia exaltat humilia omnesque superbos deprimit, diu ac tempora per multa Mediolanensium
civitatem beati Ambrosii meritis super omnes Italiae civitates clericis militibus
strenuissimis multisque sapientibus atque haedificiis imperialibus elevasset: in morte praeclarissimi
sacerdotis atque archiepiscopi Heriberti, cum quo omnes ecclesiae Ambrosianae
ac clericorum eiusdem honores abierunt, malorum civium meritis exigentibus, ipsam compescere
et comprimere disposuit. Quod cum assidue congruentissimis successibus maximeque
cultibus divinis religiosorum sacerdotum ac sapientissimorum ordinariorum copia
in divinis perflorescente scripturis, ecclesiam prae caeteris Ambrosianam elevasset ac
sublimasset ecclesiis, ipsos ordines, quos beatus Ambrosius ad Dei honorem ordinando
instruxerat, meritis populi qui tunc aderat et futurus erat, in morte Heriberti quasi ad
nichilum demolitus est. In tantum enim Dominus civitatem ipsam meritis tanti viri sublimaverat,
ut, si dux aut marchio Italiae totius iniuste aliquid adversus alium sive de minoribus
sive de maioribus ageret, et nimia eum superasset vi, virtute, virga pastoralis ab
Heriberto missa atque in loco sive in manso fixa fuisset, unde orta dissensio erat, ab
iniuriato humilibus precibus requisita concordia, continuo non adquiesceret superbus, nec
ullam vim alteri inferre, donec res ipsa legaliter discussa fuisset, minime audebat.
30. Cuius in tempore lex sancta atque mandatum novum et bonum e coelo, ut
sancti viri asseruerunt, omnibus christianis tam fidelibus quam infidelibus data est, dicens
quatenus omnes homines secure ab hora prima Iovis usque ad primam horam diei Lunae,
cuiuscunque culpae forent, sua negotia agentes permanerent; et quicunque hanc legem
offenderet, videlicet treguam Dei, quae misericordia domini nostri Iesu Christi terris noviter
apparuit, proculdubio in exilio dampnatus per aliqua tempora poenam patiatur corpoream.
At qui eandem servaverit, ab omnium peccatorum vinculis Dei misericordia absolvatur.
31. Cum enim dominus ac noster redemptor atque salvator omnium Christus Iesus
per multa iam tempora antecedentia beati Ambrosii omnes ecclesiasticas ordinationes,
quas ipse cultui divino ad Dei honorem opere decentissimo, prout cuicunque rei competebat,
ornaverat praediis, atque miraculis suae maiestatis dextra exaltaverat, quasi haec
omnia oblivioni iam tradita fuissent, in baculis gloriosis summi antistitis Ambrosii per
summum miraculum tamen tempore beati Heriberti archiepiscopi declarare curavit, necnon
in quantae reverentiae quantaeque diligentiae universis fidelibus, qui modo sunt et qui
futuri sunt, Ambrosianicos actus omnes forent, inaudito et inviso miraculo humiliter propalare
curavit. Evenit itaque quod baculi sancti Ambrosii, cum quibus tamen iuncta virga
pastorali poenitentiales et ipse in ecclesia Dei trahere, quamdiu in hac vita vixit, solebat,
furtim per latrocinium casu sublati sunt. Quibus a sacrilegis fractis, argento et auro,
e quibus baculi erant circumdati honore et reverentia beati Ambrosii decoratis, sacrilegi
|
|