Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 406


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 29
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister quid esset ex caritate diligendum, hic determinat
de ordine caritatis. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat
ordinem caritatis respectu diligibilium quantum ad quantitatem dilectionis; in
secunda quantum ad quantitatem meriti, distinct. 30, ibi: «Hic quaeri solet».
Prima pars dividitur in duas: in prima determinat de ordine caritatis quantum
ad diversos gradus diligibilium; in secunda quantum ad diversos respectu status
ipsius diligentis, ibi: sciendum quoque est, diversos esse gradus caritatis.
Prima in duas: in prima determinat ordinem caritatis respectu diligibilium; in
secunda movet quasdam quaestiones circa determinata, ibi: «Solet etiam quaeri,
si parentes nostri mali sint, vel filii, vel fratres, an magis vel minus diligendi
sint aliis bonis hac ratione nobis non copulatis». Circa primum duo facit:
primo ostendit caritatem habere ordinem; secundo ostendit secundum quid
attendendus sit ordo iste, ibi: «Unde super hoc saepe movetur quaestio». Et
circa hoc duo facit: primo ponit diversas circa hoc opiniones; in secunda determinat
quid sibi videatur, ibi: «Verum quia praemissa movetur quaestio».
Circa primum duo facit: primo ponit quaestiones diversas, et rationes earum;
secundo ostendit quomodo prima opinio rationibus alterius partis respondet,
ibi: «Sed inquiunt illi, quae de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda
ad operis exhibitionem».
Circa primum duo facit: primo ponit opinionem illorum qui dicunt, ordinem
caritatis attendendum esse solum secundum effectum; secundo illorum qui
dicunt etiam secundum affectum attendendum esse, ibi: «Quibus obviat illud
praeceptum legis de diligendis parentibus».
«Sed inquiunt illi, quae de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda ad
operis exhibitionem». Hic ostendit quomodo prima opinio respondet rationibus
alterius partis; et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo prima opinio
respondet rationibus secundae. In secunda ostendit quomodo prima opinio
addit aequalem dilectionem esse impendendam proximo quantum ad affectum,
sicut et sibi ipsi, ibi: «Quorum etiam nonnulli tradunt affectu caritatis tantum
proximos esse diligendos».
«Solet autem quaeri, si parentes nostri mali sint vel filii, vel fratres, an magis
vel minus diligendi sint aliis bonis». Hic movet quasdam quaestiones circa veritatem
determinatam; et dividitur in duas partes secundum duas quaestiones
quas movet; secunda incipit ibi: «Quaeri etiam solet, cur Dominus praeceperit
diligere inimicos».

Torna all'inizio