Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 116b


Unde hec est vera homo est albus , hec autem
est falsa homo est albedo . Sed albus et
albedo non diversificantur nisi in modis
significandi[s]. Ergo videtur, cum modi
significandi possint esse causa veritatis et
falsitatis, quod etiam significata specialia
possunt esse causa constructionis sive
congruitatis et incongruitatis.
 
< 1-2 - Quod non >
 
< 1-2-1 > In oppositum arguitur. Variata
causa varia[t]ur effectus. Sed variato significato
non variatur constructio. Eadem
est constructio hic, equus Sortis et hic,
cappa Sortis . Ergo significatum speciale
non est causa constructionis, cum eadem
constructio maneat, variato significato.
<1-2-2 > Item. [[variatio]] Posita eadem
causa, ponitur effectus idem. Ergo si significatum
speciale esset causa constructionis,
quecumque significarent eandem
rem, eandem constructionem haberent.
Quare, cum lego et lectio habeant idem significatum
speciale, construentur eodem
modo, quod falsum est. Ergo significatum
speciale non est causa constructionis.
 
< Solutio ad 1 >
Solutio. Dicendum ad hoc primo quod
< significatum speciale > est principium

Torna all'inizio