predicatio Iohannis et Christi quasi tribus annis et dimidio perseverasse
legitur, regnante Tiberio, ita predicatio prophetarum istorum
et discipulorum eorundem mensibus quadraginta duobus
perseveratura describitur, propter similitudinem duorum statuum,
excepto quod ibi Christus erat visibiliter, qui deus est, hic Spiritus
sanctus, in subiectis personis, invisibiliter operatur, et ideo ibi
Dominus ipse cum servo, licet ipse et in natura servi non Domini,
hic ambo servi mittuntur ut supleant servi locum Domini,
sicut quondam duo angeli, qui Sodomam missi. Sed et ideo in
principio secundi status duo missi sunt, quorum primus, qui precedit
Christum significat, hoc est, Iohannes Babtista, homo vero
Christus Ihesus, qui secutus est, Spiritum sanctum; et duo simili
modo prophete mittendi sunt in principio tertii, quorum primus
tipum gerit Christi Ihesu, secundus Spiritus sancti, quia nec in
secundo statu missus est a Patre Filius sine Spiritu sancto, neque
in tertio Spiritus sanctus sine Filio, sed ambo simul, sicut lucidissimis
auctoritatibus, si cui vacaret, ostendi posset.
44. In eo vero intellectu, qui comunis est Filio et Spiritui
sancto, Iohannes clericorum ordinem, a beato Petro apostolorum
principe inchoatum, designat, cuius passio erit sub Antichristo;
Christus Ihesus spiritales monachos, quorum consumatio erit in
fine, quando regnaturus est Gog, de quo scribit et Iezechiel in
libro suo et sanctus Iohannes evangelista in libro Apocalipsis.
Quod autem Iohannes mittit Ihesu dicens, «tu es, qui venturus es,
an alium expectamus», illeque respondit, «ceci vident, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; et beatus qui
|
|