7. TEMPORALE
Tempora1e tempus significat, ut si dicam
Quando vestre dominationi oportunitatem habeo serviendi,
gaudet meus animus vehementer .
8. DE ABSOLUTO EXORDIO
Absolutum appellatur quodlibet aliud a
predictis; et idem dicitur generale, quod dividitur
in tres partes, scilicet : auctoritatem, proverbium et
sententiam .
a) DE AUCTORITATE
Auctoritas est sententia imitatione digna,
ut: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
celorum .
b) DE PROVERBIO
Proverbium est sermo brevis, communi hominum
opinione generaliter approbatus, ut: Frustra
iacitur rete ante oculos pennatorum .
Et sic proverbium est quasi quedam maxima,
que dat fidem aliis, sed non recepit aliunde; nec
sunt multa proverbia inserenda nec plura immediate
iungenda.
c) DE SENTENTIA
Sententia est oratio de moribus sumpta,
quid deceat breviter comprehendens, sicut in rethoricis
coloribus est notatum. Verumtamen apud Gallicos
proverbium idem penitus quod sententia reputatur.
|
|