Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 350

Tomus I


Cap. LI.
Regi Sardiniae, narrans ei triumphum suum.
Etsi provenientium nobis in partibus istis
ad vota successuum jam frequens ad te
Celsitudinis nostrae litera relativa
pervenit, ut tuae tamen expectationis affectus
nova prospera status nostri continuata
laetificent, praesentium tibi tenore describimus,
quod terris omnibus nostrorum rebellium
ingentissima depopulatione vastatis,
castra eorum, quae potentiae nostrae processibus
videbantur obsistere, ferro flammaeque subjicimus,
et cuncta nobis, ut te breviter
alloquamur, in partibus istis ad placitum
desiderabili successione responderunt. Haec
siquidem scire te volumus, et praesentis
lectionis [sapore percipere], ut non solum tibi
materiam hujusmodi jucunditatis exhibeant,
sed velut vera praesagia futurae letitiae firmam
fiduciam repraesentent, quod ea tuis auribus infra
dies paucissimos offeremus, ex quibus manifeste
perpendere poteris, laboribus nostris
in proximo finem laudabilem
imponendum.

Torna all'inizio