decisio, per quam circumcisis superfluitatibus voluntatum ad metam sue cogitationis mens ratione
reducitur et examinata iustitia lis sopitur. Hinc est etc.
IX 9
Ex sinceritatis affectu, quem ad personam nostram geris, instruimur, quod opportuno tempore ea
prompta devotione perficias, in quibus merito delectamur. Hinc est, quod, cum votivum sit nobis
singulos ecclesie filios presertim favoris nostri suffragium in necessitatibus implorantes secure libertatis
sic obtinere gaudium, ut nullum in personis aut rebus ipsis immineat detrimentum, sinceritatem
tuam etc.
IX 10
In recti statera iudicii non, quid dubium voluntatis arbitrium, sed, quid certa ratio iuris appendat,
librantis moderamen debet advertere, supponens clavibus humeros et legi subiciens potestatem,
dum libitum refrenat sub debito et pares litigantibus laxat habenas, censendo simili censura dissimiles
et parificando dispares equa libra. Sane etc.
IX 11
Ceterum, cum pro ipso magistro, sicut a pluribus fidedignis asseritur, meritum vite peroret, litterature
suffragium interpellet, ne quassatus litium fluctibus videatur relictus utcumque naufragio, ne
litteras gratie rigor iudicii prorsus oblitteret et in desperationis exitum lubricet spes concepta favoris,
mandamus, ut, memorato W., si possidet, vel quolibet alio detentore post suprascripti collationem
abbatis ab ecclesia nominata remoto, ipsam cum suis pertinentiis auctoritate nostra sepefato magistro
R., sublato more dispendio, conferas eumque facias pacifica possessione gaudere. Quod si forsan
aliquis alius, antequam abbas processerit, ius habuisse probetur in illa, ne iam dictum magistrum
attritum laboribus et attenuatum expensis in morum iniuriam et contemptum scientie ulterius
iteratio itineris atterat et paupertatis improbitas opprimat, precipimus, ut ad minus in equivalenti
beneficio, appellatione cessante, provideas eidem.
|
|