et Lando Yngue, et fidemiussores nos ei posuimus per ipsam 
conveniencia nos ipsi supradicti, quatinus qui super Aczo, et 
Iohannes Toti, et Iohannes Fasane, et Iohannes Yngue, et Iohannes 
Riccardi, et Pipo, et Iohannes Amiconi, vel nostris heredibus, 
debeamus tenere, et laborare, et fruere terris, que sunt pertinentes 
predicto monasterio Sancti Vincencii, que sunt infra comitatu Benafro, 
propinque supradicta ecclesia Sancte Marie, et propinqua 
ecclesia Sancte Cristine, et Sancti Quirici, que sunt ipse ecclesie 
intus ipsis terris, et sunt pertinentes supradicti monasterii; et 
victualium, et vinum, seu alia qualibet fruges ibidem Dominus 
dederit annualiter, nostre habeamus potestate, unde decimam partem 
debeamus dare ad abbates, vel successores, atque rectores 
supradicti monasterii de fruges illas, qualiter hic legitur, idest de 
grano, de ordeo, de milium, vel de farros, aut cannaba, et sicina; 
et de vinum, quod inde exierit similiter decimam porcionem, 
tractum totum nos istum adsignatum salvum intus aera, que est 
intus ipsis terris edificatam, et in nativitas Domini debeamus nos 
dare spallam bone porcine, ad partem eodem monasterio, et yscaticum 
demus eis nos de omnes porcos maiores decimam. et si 
hec taliter, qualiter unde super legitur non fecerimus, et non compleverimus 
ad partes ipsius monasterii omnia, qualiter preelegitur, 
ducentos bizanteos solidos aureos bonos pena nos componere obligamus 
ad partem eodem monasterio, et omnia, qualiter prelegitur, 
percompleamus. Unde si necesse fuerit ad pignorandum obligamus 
nos qui super supradictus Aczo, Iohannes Toti, Iohannes
  |  
  |