| aientem obiurgat aliorumque adversitatem sibi adsignat, unde et
 merito inter ceteras virtutes tale nomen sibi caritas accepit quo
 illi carius inveniri nunquam poterit quam qui habet: Deus enim
 caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et [Deu]s in eo,
 ac perinde cum te habet, invidie facibus minime patet. audi ergo
 qualescumque meas, Domine, preces qui meretricis misertus es
 lacrimis, [cui v]idelicet dimissa sunt peccata multa quoniam dilexit
 multum.
 CONTRA IRAM. Attende, domine Deus, et considera quia
 truculentum valde totumque noxiorum flammis succensum crebro
 me ac sepius adurens eciam degluttire querit tercium superbie
 iracundia, qua inter cetera vicia nil asperius, nil invenitur
 amarius, queque, sicut in me crebrius in me factum gemens recolo,
 dum ultra modum in homine ferverit, eius protinus atrociter mentem
 exulcerat, sensum hebetat, linguam immutat, oculos obumbrat
 totumque corpus perturbat. nec ipsa vero simplex sed septenaria
 consurgit; emergunt enim de illa rixe, contumelie, clamor, indignacio,
 tumor mentis ac blasphemie. sed obice, queso, domine
 Deus formator meus, obice contra tam asperrimum ac multiforme
 iracundie malum lenissimum ac suavissimum singulare quoque et
 semper invictum paciencie bonum, quod omnino non solum virtus
 sed radix est custosque virtutum; arcem enim et principatum inter
 cetera spiritualium charismata caritati coniuncta tenet paciencia,
 queque dum cordis archana possederit intusque domina resederit,
 omnes mox perturbaciones compescit, rixas et contumelias in exhortacionem
 convertit, confusum clamorem sub ordinato silencio
 premit, indignacionem atque proterviam mansuetudine vincit, blasphemias
 quoque graciarum accione retundit, nec sine causa tantum
 valet que, ut cuncta sibi adversancia victrix exuperet, primo contra
 se certamen assumit; quicumque enim illa viguerit, necesse est
 ut ante omnia sibi resistens se subiciat sibi. quod videlicet post
 factum nil supererit quod ab aliis irrogatum tolerare non possit.
 at forte si ad horam dormitante naciencia in inmensum ira
 | 
 |