uobiscum in palatio uestris stipendiis tribus aut eo amplius
mensibus moraturus. Verum hoc sine magna rerum corporisque
incommoditate me facere non potuisse testis michi est Deus,
testes angeli eius. Cur autem non potuerim plures uariaeque
causae effecerunt, quae epistolari breuitate pro sui prolixitate
comprehendi non possunt. Sed si superna maiestas uitam michi
atque incolumitatem cum rerum commoditate concesserit, sanctos
apostolos et uos sanctamque Romanam aecclesiam uisitare desidero.
Quod ut fiat, rogate obsecro diuinam clementiam quatinus
domino meo regi Anglorum longam uitam concedat, pacemque ei
de omnibus sibi aduersantibus faciat, cor eius ad amorem suum
sanctaeque aecclesiae suae spirituali semper deuotione compungat.
Eo enim uiuente pacem qualemcunque habemus; post
mortem uero eius nec pacem nec aliquod bonum nos habituros
speramus.
2
Vniuersae Christi aecclesiae summo rectori Alexandro indignus
Anglorum episcopus Lanfrancus finem bonum inferre bono
principio.
Necessitate urgente expectare non potui quoadusque redirent
quos ad uos transmisi priores legati nostri. Hermannus siquidem
nostrae regionis episcopus, qui tempore uenerandae memoriae
Leonis papae antecessoris uestri relicto episcopatu monachicam
uitam petiit, nunc iterum hoc idem facere omnibus modis petit. |
|