Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 6


elegerunt sibi in episcopum. Et eligentes una cum illo ellecto et illis duobus sacerdotibus
ab archiepiscopo missis, videlicet presbitero Johanne Aculeo et presbitero Nazario
Muricula, Mediolanum pervenerunt; ibique per iussionem archiepiscopi, quia iam erat in
expeditione positus, Grosulanus ab Armano Brisiensi et Arialdo Januensi et Mainardo Taurinensi
ordinatus est episcopus et archiepiscopi vicarius. Verum quia ipse ordinatus sedem
Saonensem nundum ascenderat, ad ipsam civitatem adire temptavit et quodam modo pervenit.
Sed requies ibi, si quam habuit, parvissima fuit. At citissime inde exiens, Mediolanum
rediit. Cuius magne civitatis commonuit gentem, ut per singulas ebdomadas in secunda
feria ad sancti Ambrosii ecclesiam convenirent et pro archiepiscopo illo Anselmo eiusque
exercitu letanias facerent. Ipse vero Grosulanus non solum in ipsis feriis, sed fere per singulas
festivitates illi magne genti loculente sermocinabatur et sermocinando non magis affectabat
eam sibi, quam asperitate vestitus et cibi.
6. Interea presbiter Liprandus ipsi Grosulano, adherenti cathedre archiepiscopi,
coram Andrea Primicerio et quibusdam alliis sacerdotibus placide dixit, ut oridam capam
exueret et convenientem tanto vicario indueret. Cui presbitero ille Grosulanus, pretium
emendi non habere, respondit. Tunc presbiter Liprandus ad primicerium inquit: "Primiceri,
dives es, et potes hoc pretium bene prestare. Verumtamen, si placet, prestabo medietatem
tanti pretii"Primicerius autem presbitero: "Hoc satis perficiam in crastino". Et vicarius
aut ait, quod eam non indueret, cum de contemptu mundi vitam agere proposuisset.
Hoc ut presbiter ille Liprandus audivit, sub quadam admirationis specie protulit dicens:
"Cum spernis mondum cur venisti in mondum?. En civitas ista suo more utitur pellibus
variis grixis, marturinis et ceteris pretiosis ornamentis et cibis. Turpe quidem erit nobis,
cum advene et peregrini viderint te hispidum et pannosum in nobis". Attamen vicarius in
hac sua comoditate afflictionis et orationis atque sermocinationis per duos annos laboravit,
et laborando certitudinem de morte predicti Anselmi de Buis accepit.
7. Primicerio igitur ipse Grosulanus et ordinariis maioris Mediolanensis ecclesie inquit,
ut se praesente eligerent sibi et populo archiepiscopum convenientem, priusquam rediret ad
episcopatum Saonensem. Tunc primicerius, habito conscilio cum nobilibus, clericis et viris
Mediolani, coram populo et ipso alterum de duobus Landulfis , Mediolanensis ecclesie ordinariis,

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio