M o CC o XXX o II o . Mense Ianuarii Prenestinus episcopus et dominus Oddo cardinalis ex
parte pape legati ad Imperatorem uadunt; et eo mense Thomas de Aquino, qui cum Imperatore
iuerat, ipso Imperatore mandante, redit in Regnum, Regni capitaneus institutus. Qui
ad Sanctum Germanum ueniens, Taffurum quemdam ciuem Capue in rocca Ianule, quam
usque tunc Ryccardus de Guerra per fratrem Leonardum de domo Teutonicorum seruauerat,
et posuit castellanum.
Henricus de Morra magister Iustitiarius ad Sanctum Germanum ueniens, inquisitiones
dudum ibidem factas iussu imperiali per Robbertum de Busso, baronem de comitatu Molisii,
aperiri iussit et publicari, unicuique infamatorum exhibens libellum sue infamie et nomina
infamantium illos; quod causa fuit magne discordie inter ipsos, et odii magni fomitem ministrauit.
Tunc de mandato ipsius Acerrarum comitis sex electi sunt in Sancto Germano, qui
iurauerunt dare Philippo de Citro comestabili Capue fidele consilium et auxilium, qualiter
munitio terre Sancti Germani celeriter compleatur. Qui habito consilio prouiderunt munitionem
ipsam per homines Sancti Germani, et alterius terre monasterii in partes debere
distribui; sicque factum est, et pars operis quibuslibet assignata.
Tunc etiam mandato dicti comitis et Magistri iustitiarii, baiuli imperiales, qui Cauarrecti
uocantur, per dominum Hectorem de Monte Fusculo, tunc Terre Laboris iustitiarium, de
Sancto Germano et tota terra monasterii amouentur.
Mense Februarii in Sancto Germano Constitutiones imperiales, que Augustales uocantur,
publicate sunt, quarum initium est:
Post mundi machinam providentia diuina firmatam ; de quibus has inter alia elegi huic
operi inserendas:
Fre[dericus] augustus de fide mercatorum.
Magistros mechanicarum artium, quorum operis et operibus homines carere non possunt,
legaliter et fideliter sua opera exercere debere iubemus. Aurifices s[cilicet] qui in auro et argento
|
|