Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 554


Similiter in Angelis interior conceptus mentis libero arbitrio subiacens ab alio
videri non potest. Quando ergo speciem conceptam ordinat ut manifestandam
alteri, dicitur verbum cordis; quando vero coordinat eam alicui eorum quae
unus Angelus in alio naturaliter videre potest, illud naturaliter cognoscibile fit
signum expressivum interioris conceptus; et talis expressio vocatur locutio, non
quidem vocalis, sed intellectualibus signis expressa; et virtus exprimendi dicitur
lingua eorum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod basilius intendit ab anima separata excludere
indigentiam vocalis locutionis: non autem spiritualis, qualis dicta est in Angelis
esse; et sic etiam exponendae sunt multae auctoritates similes quae ad hoc
induci possunt.
Ad secundum dicendum, quod illud naturaliter notum in uno Angelo ab alio, est
quasi signum latentis interius cogitationis, non sensibile, sed intellectuale.
Ad tertium dicendum, quod Angeli non debent cogitari ut distantes secundum
situm, sicut dicimus duo corpora vel duo puncta: quia quod facit in corporalibus
situs, hoc facit in spiritualibus ordo, ut dicit Augustinus. Unde non exigitur
aliquod medium per quod deferatur locutio unius ad alterum; sed sufficit ad
hoc solus ordo intentionis unius ad manifestandum alteri. Vel dicendum, quod
omnes continuantur in radiatione divini luminis, vel naturalis vel superadditi,
ut supra dictum est: quod non fit unum numero in omnibus, sed ab uno principio,
et in unum finem, et ordinate in diversis acceptum. Unde per illud lumen
unus alterius locutionem cognoscit, sicut et essentialia eius.
Ad quartum dicendum, quod Angelus, praecipue beatus, semper est in actuali
consideratione sui ipsius, et per consequens eorum quae ad ipsum pertinent,
quorum omnium ipse est ratio cognoscendi. Nihil enim prohibet plura intelligi
simul, quae una ratione cognoscuntur. Quam cito autem unus Angelus ordinat
locutionem suam ad alterum, efficitur locutio eius de pertinentibus ad illum, et
ita ab eo cognoscitur; et inde patet quomodo unus Angelus plures sibi loquentes
audire potest, et unus sanctus plures eum invocantes.
Ad quintum dicendum, quod inferior Angelus potest loqui superiori, non illuminare
eum: quia loquens non influit aliquid in audientem, sed solummodo proponit
sibi ut cognoscibile.

Torna all'inizio