Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 33


ita sentirent neque tam intolerabilem rem sibi aliquando
suaderent. Adscitis itaque episcopis et abbatibus qui secum
venerant, cępit in commune perquirere si ita se res sicut
servus Dei testabatur haberet. Illi autem beati Romualdi
sententiam omnes una voce confirmant, se autem id comiti
eatenus non dixisse terrore constrictos excusant. Tunc comes
semotis omnibus hoc cum beato Romualdo secreto valde consilio
pepigit, ut ad Cassinum montem sub pretextu orationis pergeret
et in monasterio sancti Benedicti divino se servitio inrevocabiliter
manciparet.
XII. Interea Sergius pater Romualdi monachus efficitur,
sed aliquanto post, suadente diabolo, factę conversionis
pęnitens in ęgyptum redire conatur. Quod protinus monachi,
cęnobii videlicet sancti Severi, quod non longius ab urbe
Ravenna est positum, ubi corpore, non corde Sergius habitabat,
beato Romualdo indicare per nuntium studuerunt. Hac
ille sinistra relatione perculsus necessarium esse decrevit ut Guarinus
abbas et Iohannes Grandenicus una cum comite ad eius
conversionem pergerent, ipse vero pereunti patri quantotius

1



5




10




15



Torna all'inizio