meam, vt eligerem religionem et ad eam declinarem,
contuli cum anima, dicens: Non decet me transferre de statu
religionis ad seculum et de seculo ad religionem, cum in
seculo tristiciam esse scio et laborem, nec consentiam ire et
redire et non in vno consilio siue statu permanere; ne fiam
sicut quidam iudex qui fuit tempore antiquo, ad quem cum
accederet aduersarius primo exponens sibi causam, ferebat
etiam sententiam pro se; superueniens cito pars altera suam
sibi causam declarans, cui et sententiam pro sua voluntate
dedit. Et consideraui quid aduenire posset mihi ex molestia
religionis et eius angustiis, iudicaui esse valde difficile mihi,
dicens contra: Modica est huius mundi delectatio acquirendi
pro ea tranquillitatem futuri. Et considerans quod affectabat
anima mea delectationes huius mundi, dixi quod dolorosa est
huius mundi delectatio, cuius finis est ad eternam afflictionem.
Et dixi: Quomodo non debet sapere homini modicum absinthij,
cuius finis est ad maximam dulcedinem? Aut quomodo
non debet ei sapere modicum dulcedi[ni]s, cuius finis
in maximam redundat amaritudinem? Et dicitur quod, si
alicui latum fuerit ipsum vixurum centum annis et non
viuere nisi in angustijs et tribulationibus et non defic[e]re
sibi in illis tristiciam et dolorem, et post illud tempus esset
liber ab omni tribulatione et dolore et semper viueret cum
omni tranquillitate et delectatione, nunquid videbuntur illi
centum anni quasi vnus dies? Sic et ego, quomodo refutabo
modicum angustie et laboris in modico tempore quo vixero in
religione, per quod deueniam in maximam tranquillitatem et
iocunditatem? Nonne hoc seculum plenum est afflictione et
dolore? Nonne transit homo de dolore in dolorem toto suo
tempore a quo formari incipit in vtero sue matris vsque ad
diem mortis?
Inuenimus enim in libris medicine quomodo embrio creatur
de gutta spermatis recepta in vtero mulieris, que, mixta cum
|
|