ad epar et ad cor unde processerat. Sicque tristis homo 			c.85v.a 
fit macer, gravis, debilis atque piger"  . Ideoque 
dicebat Ovidius in primo li. Ponti: 
"  Ocia corpus alunt, animus quoque pascitur illis: 
Inmodicus contra carpit utrumque labor"  . 
Et in III Meth.  dixit idem Ovidius: 
"  Nam tenuant vigiles corpus miserabile cure"  . 
Et Seneca in Ypolito dixit: "  Propria describit deus 
Officia et evum per suos ducit gradus: Leticia iuvenem, 
frons decet tristis senem4. Vivite ergo leti dum fata sinunt, 
ex quo gaudio iuvenescimus et senescimus ex dolore. 
Et in XXX c. Ecclesiastici scriptum est: "  Ne des 
tristiciam anime tue, iocunditas cordis est vita hominis; 
multos enim occidit tristicia, nec est utilitas in ea. Iracundia 
et cure minuunt dies et ante tempus senectam adducunt"   
Et sequitur in 38 c.: "  A tristicia festinat mors, eam 
memento igitur a te pellere"  . Et in Panphylo legitur: "  Leta 
decet letis pascere corda iocis"  . Require in li. Vir c. Adam. 
Et Galienus in primo li. de Regi. Sani. : "  Quicumque 
- inquit – vult sanus et longevus esse, debet soli sibi vivere, 
liber ab omni opere"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |