Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 222

Tomus I


gloriam quam calcarunt: et sub passivi literatura,
activi retinendo naturam, sibi legem
usurpant generis deponentis. Hi dum nihil
habent omnia possident, et carentes divitiis
cunctis fiunt divitibus ditiores, nosque qui
aliquid habere dicimur, mendicamus. Supplicamus
itaque, Majestatis vestrae pedibus obvoluti,
quatenus super hujus morbi degrassantis
magnitudine providentes, medicinae celeris
remedio succurratis: ne inter nos et fratres
jam dictos, torrente odii succrescente, fides
inde patiatur naufragium, unde suscipere creditur
incrementum.
Cap. XXXVIII.
Epistola Caroli primi Regis Siciliae, ordinata
per Clementem Papam IV. ad Petrum Regem
Arragoniae.
Si sanae mentis consideracione libraque tuum
appendisses consilium, profecto tuas rapidas
manus more violenti praedonis ad regnum
nostrum Siciliae non extendisses, quod
cum multis bellorum angustiis, et sanguinis
effusione lotis stolis, in proprio nostro sanguinis
ab occupatione eripuimus, matre jubente
et suadente Ecclesia, nulla honoris aut lucri
affectione protractus, aliquatenus convertisses.
At verissime videmus, quod tuum est infatuatum
consilium. Quia tuam rapacem dexteram
ausus fuisti extendere, ut capta praeda, captisque
spoliis exultares, non considerasti, improbissime
hominum! matris Ecclesiae insuperabilem
excellentiam, quae cunctis nationibus habet

Torna all'inizio