occisus, nondum implevisse numerum nec tenebris 			c.84v.b 
deputatum // esse donec tempus impleatur quo debuit			c.85r.a 
vixisse cum corpore. Hoc idem, sed clarius, 
Maro dixit in li. X: "  Stat sua cuique dies; breve et 
irreparabile tempus omnibus est vite: sed famam 
extendere factis. Hoc virtutis opus"  . Et Regius Psalmista 
dixit in psalmo 103: "  Posuisti terminum quem 
non preteribunt"  . Require in eodem li. c. XXVII, 
XXXI. Est ultima casualis, que potest omni tempore 
evenire, ut ferro, peste, fame, vinculis, algore, calore: 
mille modis miseros mors rapit una homines! Ideo dixit 
Marcus Valerius Marcialis in primo li. Epigramatum: 
"  Non est, crede michi, sapientis dicere ‘Vivam’: Sera 
nimis vita est crastina: vive hodie"  , cum omnia ita mutabilitati 
subiaceant, quod nil una hora in eodem statu 
maneat. Hinc enim timor, hinc langor, hinc gaudium, hinc 
sitis et fames, hinc calor, hinc frigus, hinc labor, hinc dolor 
exuberat. Eciam dixerunt veteres infantum mortem 
acerbam esse. De quo dixit Virgilius in li. VI: "  Abstulit 
atra dies et funere mersit acerbo"  . At iuvenum inmaturam 
et senum meritam seu maturam. Que omnia Virgilius 
tetigit in IIII li., cum de morte Didonis loquebatur: 
"  Nam,quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera 
ante diem subitoque accensa furore"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |