Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 46


velle, licet hoc deneget verbis. Ad quod
notandum est, quod quinque sunt cause, quibus
mulier denegat, quod postulat amans: prima
est ex quadam occulta natura, quia naturaliter
omnibus inesse videtur primo negare quesita;
secunda, ne, si propere tue condescenderet
voluntati, crederes illam fore communem;
tertia, ut postulanti dolcius esse videatur, quod
sibi fuerat longo tempore denegatum; quarta,
ut expectet sibi aliquid elargiri, antequam consenciat
postulanti; quinta, quia sunt plurime,
que concipere pertimescunt. Unde aliqua sic
scriberet mittenti et poneret simpliciter titulum
cum salute; posito autem titulo, sic procedere
posset:
"In epistole tue serie stilum fatigasti pro nichilo,
credens per quedam adulancia verba et
pulcritudinis mee commendationem benivolenciam
captare, set nichil est, quod credis, et semina
mandas arene. Tuo siquidem servitio
non indigeo nec volo quod de cetero michi talia
mittere presumas".
Hac siquidem epistola perpendere poterit
amans quod suum procul dubio desiderium

Torna all'inizio