dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri
sancti Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem
ipsius, una cum sororibus meis obedientiam voluntarie sibi promisi.
Attendens autem beatus pater quod nullam paupertatem, laborem,
tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo
pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam
vivendi in hunc modum: Quia divina inspiratione fecistis vos filias
et ancillas altissimi summi Regis, Patris caelestis, et Spiritui Sancto
vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii,
volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis
tanquam de ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem:
quod dum vixit diligenter implevit, et a fratribus voluit semper implendum.
/*
Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus,
nec etiam quae post nos venturae essent, paulo ante obitum
suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens: Ego
frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi
|
|