contradictione possidet illum. De hac materia dicit Psalmista:
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis
multis, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.
Et nota quod Neptunus a poetis et gentilibus dicitur deus maris.
Item, eodem millesimo supraposito, VII° die exeunte Marcio
fuit Pascha, scilicet in Annuntiatione beate Virginis, quod ante
non fuerat LXXII annis elapsis; quod infaustum aliqui esse
credebant, quod etiam post X annos adhuc expectatur fore futurum,
scilicet MCCXCV.
De obitu pape Martini et de electione pape Honorii quarti.
Item, eodem millesimo, in festo Resurrectionis dominus papa
Martinus IIII sollemniter celebravit, et sequenti quarta feria
infra octavam Pasche, qua die cantatus fuit introitus ad missam
Venite benedicti, ultimum diem clausit, et Assisii in ecclesia Beati
Francisci sepulturam elegit, quia totaliter erat intimus amicus
Ordinis fratrum Minorum. Et immediate post octavam Pasche,
scilicet secunda die intrante Aprile, habuit successorem dominum
Iacobum de Sabellis de civitate Romana, qui erat de numero et
collegio cardinalium et primus inter alios cardinales; qui erat
senex et antiquus et plenus dierum. Infirmus et podagricus et
cyragricam habens. Et dictus est Honorius IIII. Hic, postquam
factus fuit papa, statim ivit Romam et revocavit cardinales, qui
per diversas provincias in legationibus erant, et tractabat cum
eis de universali pace mundi. Executor relictus fuerat testamenti
pape Martini. Filio regis Karoli, qui erat in vinculis Petri Aragonum
in Sicilia, misit copiosum thesaurum ob gratiam amicicie, et
coronavit Karolum nepotem regis Karoli; et speratur de eo quod
multa bona faciet, sicut de eo fertur et videtur asserere ipsemet.
De deceptione cuiusdam religiosi cui diabolus promittebat papatum.
De deceptione et calliditate diaboli, qui cum astutia sua nititur
decipere servos Dei. Postquam iste Honorius factus est papa,
|
|