[1271A] in ea pyramide, a parte occidentis, statuae Jovis et
Apollinis, utraeque ex auro purissimo fusiles. Cumque
famulae Dominici mandati memores statuunt ut
ex condicto sacrificent, prosternentes se ad pulvinaria,
offerre thura, hortantur dominam ut eadem
faciat; at illa recusat; rogant, et abnegat; affirmat
se palam Christi sponsam esse, et ideo manufactis
simulacris supplicare in perpetuum non debere; ad
hanc denique vocem comites obstrepunt, vestes
quibus induebantur repente discindunt, et sese
manibus lacerantes his in puellam clamoribus invehuntur:
«Dic age, sacrilega, cujus fiducia in hanc
declinas insaniam? unde tam reticendum nefas ore
polluto evomis peritura? Quae te res ad tantam
obscenitatem impulit? non forma, non genus, non
[1271B] divitiae deerant; huccine Urbani patris vitae peracta
studia evasere? Ergone eo miseriarum perducitur,
ut quam ipse primo ad honorem deorum immortalium,
inde senatus plebis populique Romani artium
liberalium disciplinis instrui voluit, per te potissimum
clarissimi generis sui infamiam et perniciem
sortiatur? Qui et si nihil saevi criminis alias videatur
in patria commisisse, tamen quod te talem
educaverit filiam, meritissime censebitur inter maximi
reos facinoris. Ad hoc itaque obstinato animo
dulcissima connubia exsecraris? et illustrissimorum
juvenum amplexus, quibus nihil ne conjicitur quidem
dulcius, reformidas, ut homini perdito virginitatis
tuae insignia perdas? et numina, quibus, si optares,
usui maximo fores, ad tui poenam exitii perhorrescas?
[1271C] An te latet quia ex quo tantae calamitatis
portentum urbem irrepsit, Romani imperii status
externarum gentium praeliis lacessitus imminuitur,
variisque calamitatibus mancipatur? Exhibe ergo,
dum vales, gratum diis obsequium, ne, ad iram
ulterius provocatis, Augustalis sententiae motu immaturam
mortem experiaris.»
Ad haec cum alia maledicta adderent: «Quaeso,
inquit Christina, quorsum haec corruptionis evadit
temeritas? Bacchamini multum in dominam, resipiscite
in hoc; quippe, ut noscitis, Minerva nihil
docet. Servata disputantium consuetudine alternis
ad comprobandam rei veritatem obtemperando doctorum
testimonio procedamus.» Et illae: «Si potes,
[1271D] inquiunt, tu prior quid censes agendum aggredere.»
At puella, ut erat oratorum studiis accensa, ita sibi
eas affectare benevolentiae locis primo conata est.
«Meministis, sociae, quanta in prosperis et adversis
utrorumque communicatur erga vos exitium, quod
etiam neque animo, neque corpore a vobis abfuerim.
Saepius ego mecum proposueram uti, post patris
matrisque extrema, totius patrimonii summam,
famam tamen intelligere meam, caeterum usum et
procurationem ejus penes vos esse, avos mihi parentum,
vos affinium loco ducere. Praeterea haec,
quae prae manibus sunt, monilia, dextrocheria,
annulos praefulgentibus gemmis mirabiliter insignitos,
vestes purpureas, et auro purissimo redimitas,
omniaque, quibus regiae proles mirifice adornantur,
|
|