Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 375


quia si accipiantur, erit ibi usura, id est, rapina usus.
Cum ergo usus ipsius domus sit domum inhabitare, non
domum alienare; possessor domorum potest concedere
usum domus ut inhabitationem absque eo quod concedat
substantiam eius: et quia cuius est substantia, eius est
usus: quandiu substantia est ipsius, usus pertinet ad ipsum.
Vendens ergo quod suum est, et quod pertinet ad ipsum.
licite potest, et nulli iniuriatur. nihil ergo rapit, et nihil
usurpat, si retinens sibi dominium domus, vendit inhabitationem,
et usum eius. In denariis autem non sic. nam
usus proprius denariorum, est expendere et alienare denarios.
Nunquam ergo potest concedi usus proprius denarii,
nisi concedatur eius substantia: cum ad talem ususm
oporteat ipsam substantiam alienare. quia ergo accidens
a substantia dependet, et usus ex ipsa re sumit originem,
bene dictum est, quod cuius est substantia, eius est usus.
Volens ergo accipere pensionem de usu denariorum, dicitur
committere usuram, vel dicitur usurpare, et rapere
ipsum usum: quia concedendo usum denarii, concedit
substantiam eius: concedendo vero substantiam, non ulterius
spectat ad ipsum usus eius. quare si de usu pensionem
accipiat, vendit quod non est suum, vel accipit pensionem
de eo quod non spectat ad ipsum, cum non ulterius spectet
ad eum usum denarii, ex quo eius substantiam iam
concessit. Advertendum tamen quod (ut ait Philos. I. Politicorum)
quasi cuiuslibet rei est duplex usus. unus proprius,
et alius non proprius. Usus proprius denarii, est ipsum
commutare, vel expendere, et alienare. Usus vero
non proprius, est apparere: multi enim ostendunt denarios
suos non ad expendendum, sed ad apparendum et ut videantur
divites. Sic etiam usus proprius domus, est ihabitare.
usus non proprius, est ipsam vendare, vel commutare:
multi enim domos fabricant non ad inhabitandum,
sed ad vendendum. De omni autem usu, sive sit proprius,
sive non proprius, potest accipi pensio, si usus ille

Torna all'inizio