Hic erat de Pruvinensi districtu, quia in Francia nobiles morantur
in villis et in possessionibus suis, burgenses vero in civitatibus
habitant. Est autem Pruvinum nobile castrum in Campania
Gallie, distans a Parisius per XXV leuchas. Hic igitur frater Mauritius
erat meus amicus noviter factus et dixit michi: «Frater
Salimbéne, noli credere istis Ioachitis, quia ipsi turbant fratres
suos cum sua doctrina, sed adiuva me in scribendo, quia ego volo
facere bonum opus distinctionum, quod valde utile erit ad predicandum».
Tunc voluntarie separati sunt Ioachite.
De fratre Gerardino, quo fecit libellum de quo improperatum est Ordini fratrum
Minorum ab emulis nostris.
Nam ego ivi Altisiódorum ad habitandum, frater Bartholomeus
ad conventum Senonensem, frater Ghirardinus Parisius
missus fuit, ut studeret pro provincia Sicilie, pro qua receptus
fuerat; et studuit ibi IIII annis, et excogitavit fatuitatem componendo
libellum et divulgavit stultitiam suam propalando ipsum
ignorantibus fratribus. De quo libello iterum dicam, cum ad papam
Alexandrum quartum pervenero, qui ipsum reprobavit. Et quia
occasione istius libelli improperatum fuit Ordini, et Parisius et
alibi, ideo predictus Ghirardinus qui libellum fecerat privatus
fuit lectoris officio et predicationibus et confessionibus audiendis
et omni actu legittimo Ordinis. Et quia noluit rescipiscere et
culpam suam humiliter recognoscere, sed perseveravit obstinatus
procaciter in pertinacia et contumacia sua, posuerunt eum fratres
Minores in compedibus et in carcere et sustentaverunt eum
pane tribulationis et aqua angustie, dicentes, Iosue VII: Quia
turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Iste miser nec sic
voluit resilire a proposito obstinationis sue, donec vexatio dedit
auditui intellectum, Ys. XXVIII. Et ideo impleta est in eo Scriptura
que dicit, Prover. XXVII: Si contuderis stultum in pila quasi
tipsánas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius.
Permisit itaque se mori in carcere et privatus fuit ecclesiastica
sepultura, sepultus in angulo orti. Cognoscant igitur omnes
|
|