Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 343


abundatura sit iniquitas, ex eo, inquit, colligi potest
quod in ipsis principiis accessionis apparent quaedam
primitiae discessionis, ut quidam se Christi discipulos
simulent, neque de futuro debere, cum hoc tantum
sufficiat, ut teneat quisque in religione quod tenet,
in quo in eo permaneat, donec de medio fiat, id est,
de aperto innotescat homo ille, impleturus personam
iniquitatis, qui tunc futuri sunt illi videant; mihi
autem in anima morituro, quo valet rescire post
quot annos prius esse fieri ascensionem, consequenter
discessionem, et sic demum adesse diem Domini.
6. AMBROS. Nisi venerit . Discessionem vocat
tempus illud, eo quod paulo minus omnes tunc
discedent a pietate; et peccati hominem dixit, eo
quod peccatum ministrabit; et filium perditionis, utpote
perditioni subdendum.
7. LANFR. Quod dicitur Deus , id est, super omnes
sanctos, qui dicuntur dii, et supra Deum [ f ., eum],
qui colitur Deus.
8. AUGUST. (lib. XX De civit. Dei , cap. 19). Ita
ut in templo . Hoc loco intelligi Antichristum volunt,
rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco
est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat,
tanquam ipse sit templum Dei, quod est Ecclesia,
sicut dicimus sedet in amicum, id est, velut amicus.
9. AMBROS. Et nunc quid detineat , id est, Deus
interim detinet eum.
10. Nam mysterium , hoc est, non aperte apostasiam
operatur, sed ministerio per suos a pietate
tentat divellere.
11. LANFR. Nam mysterium . Mysterium iniquitatis
suae in Nerone, et caeteris membris suis Antichristus
tunc operatur, quia per unanimitatem et
magnitudinem iniquitatis, quae per eos exercebat,

Torna all'inizio