feditatem, per quem caro anime fit rebellis. Et ex 			c.89v.a 
hoc anima contrahit originalem culpam, scilicet fomitem 
concupiscencie, nec potest rebellem carnem 
vincere. Et quia ista feditas a primis parentibus in 
posteros traducta est secundum legem propagacionis, 
hinc est quod, mediante carne, ad omnes transfunditur 
originale peccatum. Et quia plus monent 
exempla quam verba, ponatur exemplum tale et videbimus 
quod caro, per se sola, nec dolet nec sentit 
ante adventum anime, nec postquam anima fuerit a 
corpore separata, quamquam corpus totum incideretur. 
Ponatur deinde quod anima uniatur incise carni: 
repente dolorem et cruciatum senciet. Si igitur carnis 
incisio potest facere dolentem animam, cur eciam carnis  
fedacio non faciet lascivam et concupiscentem animam 
quamdiu simul stabit ipsa iunctura? Patet igitur 
quod a carne anima trahat peccatum originale. Sed si 
dices contra: "  Philosophus dicit necesse esse quod agens 
et paciens communicent in materia sed caro et 
anima non communicant in materia, ergo caro non potest
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |