Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 248


omnia appetuntur; non potest voluntas hoc non velle; unde nullus non potest
non velle esse felix, aut velle esse miser. In his autem quae ad finem ultimum
ordinantur, nihil invenitur adeo malum quin aliquod bonum admixtum habeat,
nec aliquod adeo bonum quod in omnibus sufficiat: unde quantumcumque
ostendatur bonum vel malum, semper potest adhaerere, et fugere in contrarium,
ratione alterius quod in ipso est, ex quo accipitur, si malum est simpliciter, ut
apparens bonum; et si bonum est simpliciter, ut apparens malum: et inde est
quod in omnibus quae sub electione cadunt, voluntas libera manet, in hoc solo
determinationem habens quod felicitatem naturaliter appetit, et non determinate
in hoc vel illo. Quamvis autem cogi non possit, nihilominus tamen potest
inclinari ad agendum aliquid per aliquas dispositiones et habitus ex quibus
pronior efficitur ad eligendum alteram partem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus operatur in voluntate et in libero arbitrio
secundum eius exigentiam; unde etiam si voluntatem hominis in aliud
mutet, nihilominus tamen hoc sua omnipotentia facit ut illud in quod mutatur,
voluntarie velit: et ita coactionis ratio tollitur: alias esset contradictionis implicatio,
si diceretur nolle illud in quod mutatur, et cogi ad illud: quia necessitas
coactionis voluntati contraria est, ut in 5 Metaph. Philosophus dicit.
Ad secundum dicendum, quod divina praescientia necessitatem libero arbitrio
non imponit; quamvis hoc quod praescitum est impossibile sit non evenire; et
hoc quomodo esse possit, in 1 libro ostensum est.
Ad tertium dicendum, quod ad actum liberi arbitrii, nulla virtus est eo superior
nisi Deus, quamvis forte aliqua alia virtus creata simpliciter potentior sit; unde
nulla virtus creata liberum arbitrium cogere nec immutare potest. Deus autem
potest quidem immutare sed non cogere, eo modo quo dicitur, non posse facere
ut duo contradictoria sint simul.
Ad quartum dicendum, quod quamvis intellectus sit superior virtus quam voluntas
ratione ordinis, quia prior est et a voluntate praesupponitur; tamen voluntas
etiam quodammodo superior est, secundum quod imperium habet super
omnes animae vires, propter hoc quod eius obiectum est finis; unde convenientissime
in ipsa summum libertatis invenitur; liber enim dicitur qui causa sui est,
ut in 1 Metaph. dicitur.
Ad quintum dicendum, quod motus caelestis se habet ad liberum arbitrium sicut
inclinans ad aliquid agendum, inquantum ex impressione corporis caelestis
relinquitur aliqua dispositio in corpore, secundum quam anima efficitur prona
ad hanc actionem vel illam; sicut ex naturali complexione, quidam sunt magis
proni ad unum vitium quam alii: et hoc modo possunt astrologi praenuntiare
aliquid ex his quae ex libero arbitrio dependent, coniecturaliter, et non per certitudinem
scientiae, quia virtutem coactivam sufficienter super libero arbitrio
non habent corpora caelestia. Unde etiam Ptolomaeus dicit, quod

Torna all'inizio