At puer, ut puerum, sed non pueriliter egit
Et laqueos huius temporis explicuit,
Sentit adesse dolos iuveniles et graviori
Tactus ab ygne tamen pugnat et esse puer
Incipit et pueri motus et simplicitatem
Affectare magis et magis exprimere.
Integer a vitiis puerilibus ad iuveniles
Annos accedit, nec puer esse sinit.
Et sicut radix generosi germinis, altos
Cum fecit ramos et decoravit eos
Floribus et fructu, non perdit proprietatem,
Set sapit et flagrat dulcius et melius,
Sic innata semel divini gratia roris
Festinat fructum tempore ferre suo,
Nullis turbinibus, nullius grandinis ira
Florem cum foliis non habitura suum.
Non illum levitas ad inania precipitavit,
Nec caro traxit eum quodlibet ad vitium:
Inter divitias et tanti patris honores
Non est mutatus a bonitate sua.
Qui putat hanc facilem Christo sub iudice pugnam
Non flecti levibus atque libidinibus,
Iste potest gelidas ygnis contendere flamas
Et mare paccatum ducere, quando tumet.
Si tamen est aliquis, qui tantos nesciat estus
Et sine naufragio transierit pelagus,
Non tamen idcirco credat non esse periclum
Quamvis tranquillo pandere vela salo;
Equoris instar habet miserae temptatio carnis
Et circumfertur turbinibus variis;
Instar habet calidae sartaginis, utque voraci
Tangitur afflatu, fervet ab ygne suo.
De tactu carnis oritur contagio mentis,
Et fiunt oculi pervia porta mali;
Perque alios sensus quasi quelibet ostia mortis
Introeunt propriis quaeque nociva viis;
Quae nisi conservat vigili custodia visu,
Non est virtutis aut rationis opus.
Et quis ad haec fortis, quis ydoneus ista cavere,
Si non advigilet desuper ipse Deus?
Quem gula non capiat? Quis non in fornice ludat?
Et quis avaritiae non paret ultro sinum?
Quis gratis etiam non succendatur ab ira?
Et quis tristitiam frangat et accidiam?
Quis non infletur? Quis non amet altior esse?
Quisque ferat similem cernere sive parem?
His octo vitiis tantus comitatus adheret,
Ut quodvis habeas, cetera vix caveas.
Haec contra vitam disponere maxima lis est
Et bellum vehemens et grave martirium,
Et quanto lubricis affectibus aptior aetas,
Tanto debetur gloria maior ei.
Miramur pueros gladiis et fustibus olym
Sustinuisse mori, quam violare fidem.
Miramur teneras gladios optasse puellas,
Quam potuisse pati damna pudicitiae.
Fortis amor, quem nulla potest tortura domare,
Et fugit ad gladium, ne cadat in vitium.
Fortis amor, quem non superat violentia carnis,
Nec sequitur curas eius et inlecebras.
Fortis amor, qui sic hominem corroborat intus,
Ut non attendat tristia quaeque foris.
Sed quod tempestas non excutit, excutit hestas,
Atque potest luxus, quod nequit ipse furor.
Multi tortores et multae sustinuerunt,
Et proprios motus non potuere pati
Et, cum sevitias superassent imperiales,
Cesserunt flamis mollibus et vitiis.
Sic sic non minus est vitiosos frangere motus
Quam superasse minas iudicis et gladios.
Hunc ergo iuvenem, sed non iuveniliter, esse
Quis non miretur? quis queat exprimere?
Non amplexari, non ludere, non epulari
Inter consimiles, bellica causa patet.
Bellica res plane, nisi quod neque gloria par est,
Et minus est gladio cedere quam vitio.
Qui fortem superat, necdum satis usque triumphat,
Dum superest vitium litigiumque facit.
Qui vincit vicium, tanto est victoria maior,
Quam sibi substernit se quoque cum vicio.
Qui cedit gladio, necdum victoria laedit,
Dum superest animus et bene castra regit.
Adde, quod hostis homo foris est, cum forcius urget;
At vicium, vel cum vincitur, intus agit
Atque, ubi deficiunt vires, se fingit abesse
Et latet ad tempus, ut noceat gravius.
An non intus agit, tenui cum pectora telo
Perforat et loquitur cordis in aure tibi?
Iam peregrinatur mulier vel forsan obivit,
Et tamen hanc intus seva libido facit.
Hostis habest, tamen hunc odio quasi cominus urget,
Et dum persequeris, corda cruenta facis.
Sic trahitur, sic distrahitur miseranda iuventus
Et se dilacerat et sibi bella facit.
Spiritus est intus et spiritualia querit,
At caro, quae sua sunt, captat agitque foris.
Hanc legem carnis puerilis non habet aetas
Et carnis stimulos non videt ante suos.
Ut quasi per legem valet aetas ad rationem,
Fervet peccatum cognicione boni.
Et sic comota civili sedicione
In binos homines scinditur unus homo:
Alter amat pacem, litem desiderat alter,
Alter amat superos, alter ad yma ruit.
Iste voluptatem mavult, hic sobrietatem,
Hic sua largitur, ille aliena rapit.
In tam diverso sub eodem pectore motu
Felix, qui gladio non cadit ipse suo.
Forcior est, inquit sapiens, quisquis dominatur
Ipse sibi, turres exsuperante viro.
Hanc qui vincit aquam neque tanto leditur ygni,
In refrigerium perveniet facile.
Non illum carnalis homo, non gloria mundi,
Non terrena lues auferet ulla sibi.
Hunc adolescentem dicit scriptura beatum,
Quem iuvat a primo tempore ferre iugum.
Et causam dicit, quia se super ipse levavit,
Hoc est, de lecto languida membra tulit,
Vel quasi sordentem rapuit de stercore carnem
Atque coegit eam non sibimet sapere.
Et bona subiungit, quae sint factura beatum,
Scilicet, ut sedeat solus et ut taceat.
De tali pugna sequitur victoria talis,
Victoremque suum gloria talis habet,
Ut sedeat cum principibus soliumque tenere
Incipiat, de quo iudicet et doceat.
Grandis honor grandem desiderat ante laborem,
Recturusque alios se regat ipse prior.
Si quis non didicit proprios sedare tumultus,
Turbati populi non bene frena reget.
Quando pudiciciam suadebit luxuriosus?
Quando pauperiem servus avariciae?
Et sic in reliquis; numquam potes illa docere,
Quae non ipse facis; quae facis, illa doces.
Ergo Anselmus adhuc iuvenis tot praelia secum
Et tantos strepitus excitat et patitur,
Inter tot mundi laqueos, incendia tanta,
Semper inexustus et sine sorde manens.
Hi mores, haec egregiae constancia mentis,
Iamque patet patruo dignus episcopio,
Non quod adhuc satis esse putet racionibus annos,
Set quia, quae faciunt, plurima conveniunt.
Porro quid est tempus, nisi sit cum tempore virtus?
At probitas tempus anticipare solet.
Si numerum curas hac in racione dierum,
Multos invenies non gravitate senes;
Multos invenies, quibus est lasciva senectus,
Et multos iuvenes tempore, non animo.
Arsit adhuc iuvenem mulier temeraria Ioseph,
Sed nec blandiciae, nec valuere minae
Presbiteri turpes Susannam concupierunt,
Presbiteros dicit Attica lingua senes,
Quos Danihel monitu predoctus spirituali
Convicit falsos atque peremit eos.
Ergo spernendi canones, qui constituerunt
Etatis sumam talibus officiis?
Scilicet accepta Christo de presule forma,
Qui metam posuit tempore, quo docuit?
Nequaquam, sed ob id revocat sapiencia dignos,
Ut caeci videant et magis abstineant.
Verum canicies illa est, et vera senectus,
Quae sensus niveos et sine labe facit.
Hoc sensit vir multa videns, et non male sensit,
Curam divino de grege semper habens.
Set quis consilium valeat penetrare supernum
Aut videat tenebras illius et latebras?
Papa videt iuvenem sese sapienter agentem
Et vult pondus ei tradere, quo premitur.
Set pietatis opus non tractat cum pietate,
Qui petat a mundi principe dona Dei.
O quod agis, Petri successor, tune cruentas
Arbitrare manus haec sacra posse dare?
Quis te pontificem Romana sede locavit?
Nunquit non clerus, qui solet, et populus?
Si licuit, proprium noli dampnare nepotem,
Et si non licuit, quid Cadulo nocuit?
Si Caduli mortem credis solvisse reatum,
Ergo cum fureret, non bene praesul eras.
Si vero regi Christy partiris honorem,
Ut res terrenas ille, det iste sacras,
Dampnantur canones, veterem pervertimus usum
Et libertatem perdimus ecclesiae.
De vestitura legisti pristina iura:
Usum, si quaeris, haec tua sella docet.
Si sumus ancillae, vendat vel prebeat ille,
Si libertatis, hactenus esto satis.
Mittitur ille tamen, sed qui cum Symone saevo
Pugnaturus erat, Symonis acta fugit.
Legerat ante libros Romanae tradicionis,
Legerat et veterum plurima iussa patrum,
Etiam dampnarat sacrorum vendiciones
Et sordes magicas Symonis et caveas,
Nec dubitat regem contempnere; sed quia mittis
Et mansuetus erat, sic pacienter agit.:
«Rex», inquit, «baculum non tollo pontificalem
Nec modo sub tanto pondere pono caput.
Res est ista gravis et formidanda; mederi
Corporibus dubitat, qui bene non didicit.
Qui nescit regimen, qui nescit sydera, ventos,
Et quae sit facies quandoque futura poli,
Non bene praesumit pelago comittere navem
Et sero tumidas frangere discit aquas.
Quid referam patruo, qui me tibi misit, an illi
Demulcere capud credis honore meo?
Non ita, quem fovit, populum crudeliter odit,
Ut non tam fragilem nolit habere ducem.
Non ita vel Christum vel se non diligit ipsum,
Ut Christy dampno gaudeat atque suo».
Ille ita contemptus gemitu tabescit et ira
Iamque timet vacuam ferre aliquando manum,
Cum videat, qui non timeat contempnere munus,
Quod soleat multa vendicione dari.
O, si vidisset mortes et dampna futura
Et per se iacere dedecus ecclesiae!
O, si vidisset, quae nos aliquando videmus,
Et se corrigeret, ne sine mente foret!
An sine mente fuit Babilonius ille superbus,
Cum silvas adiit et cibus herba fuit?
Et mentem plane non amississe putamus,
Qui sine consilio vivit et absque Deo?
Consilium credas, qui non est ad rationem?
Aut quaenam racio sedet in idolio?
Quae racio sedem divisit pontificalem?
Quae racio potuit participare thorum?
Haec nobis operum magnalia prima suorum
Anselmus tribuit nec sine laude fuit.
Iam pugnat, iam mirificos examinat ictus,
Iam miscet gladios Symonis atque suos.
Post cuius reditum non longo tempore papa
Decubat et claustro corporis exuitur.
Mox inter lacrimas cleri populique dolores
Hildebrandus oves suscipit a Domino.
Dum lugent, dum vota Deo pro funere solvunt,
Conclamat populus, concio sacra rapit.
Et ne quid vel sedicio vel factio temptet,
Flens et multa quaerens ponitur in cathedra.
Vita, fides comendat eum, virtusque probata
Et studium patriae subrogat ecclesiae;
Et quia propter oves pernox erat excubiturus,
Dicitur a veteri praesule Gregorius.
Luca etiam turbata malo solacia quaerit
Et iubet Anselmum laeta praeesse suum.
Clerus cum populo sollempniter absque tumultu
Hoc in consilio gaudia festa canit.
Sume Deus, qui corda moves, sapiencia cuius
Dat brutis etiam non sua verba loqui
Et racionalem privat racione prophetam,
Da, pater, egregios scribere posse viros.
Anselmus tuus est, tuus, inquam, Gregoriusque,
Et de fonte tuo rivus uterque fluit.
Nos quoque te canimus, tua sunt certamina, tu nos.
Et potes et debes magnilocos facere.
Hactenus exorsi fuimus praeludia quaedam,
Ut mare mensurus navigat in fluvio.
Nunc labor in manibus et rerum copia tanta est,
Ut caedat veterum lingua vel ingenium.
Nunc opus est maiore sono, graviore loquela,
Quo magis accensus hostis in arma redit.
Tollis Alexandrum, fidei per devia lumen,
Et lumen minuis et diadema tuis.
Sed cito paccatus luctus in gaudia mutas
Et lucem geminas et decus amplificas,
Ut nec Romanae fiat deiectio sedis,
Dum se Lucanae dimidiare cupit,
Et Lucanus apex non hoc magis inminuatur,
Quo supra modulum non pudet ire suum,
Roma Petri sedes et rerum prima per orbem,
Sed nec Luca sacris sedibus inferior.
Roma viris, opibus omni sublimior urbe,
Et fidei titulo claruit et solio.
Luca fuit lucens et lucis tramite ducens,
Et de Romana nobilitate cluens.
Nobilitas fidei de prima tradicione
Lucensi formam contulit aecclesiae.
Contulit et mores festivos et staciones,
Quod non est Tusscis omnibus aecclesiis.
Illa patres habuit claros et habebit in aevum,
Haec quoque magnanimos novit habere duces,
De quorum meritis, virtutibus et pietate
Tanquam sole suo Tuscia sola nitet.
Hinc igitur quis non videat divinitus actum,
Ut pariter flerent et gemerent pariter
Et simul esset eis et consolacio compar
Et, quem non violet lancea, par clipeus.
De quorum gemina virtute fideque vicissim
Dicere nunc opus est, et labor inmodicus.
Nam quae lingua potest, quae mens describere digne
Expertos tociens tanta pericla viros?
Si Cicero redeat, si reddant fata Maronem,
Subcumbant operi nec satis expediant
Res tam nodosas, artes tam perniciosas,
Et furias regis, scismaticumque nefas.
Sed, qui bella moves, ut cum victore triumphes,
Ipse dabis titulos dicere posse tuos.
|
435
440
445
450
455
460
465
470
475
480
485
490
495
500
505
510
515
520
525
530
535
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
705
710
715
720
725
|