Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 132

Liber II


cognatio, affinitas, vicinitas, patria, hospitalitatem illa, morum studiorumque similitudo, praesertim bonorum. Quae si aderunt, in principio commemorabimus, si non aderunt, dicemus nos studio virtutis, quo praecipue teneamur vel nobilitatis vel miserationis vel pietatis vel alia honesta ac probabili ratione, ad eum laudandum sive ornandum sive invandum esse adductos petemusque ab amico, ut insignem virum tum cognoscere, tum complecti velit eiusque rei fructum illi aliquem vel studii vel benevolentiae vel fidei vel gloriae vel utilitatis vel saltem conscientiae pollicebimur. Quae quidem omnia ad commendatitias epistolas plurimum valebunt. Si vero rem quampiam laudabimus, ut artem, disciplinam, professionem, virtutem, danda opera erit, ne id modo studio, quod ea nos maxime res delectet, dignam nos putasse rem dicemus, qua eius animus delectetur paulatimque eius fructus atque utilitates commemorabimus. Ingressi vero materiam, eius tractandae rationem ex iis quae supra scripsimus, repetemus. Finem eius conveniet esse, ut eam rem vel amemus vel capessamu vel frequentemus vel certe in precio atque honore habeamus. Ad eum rationes nostras omnes argumentationesque conferemus

Torna all'inizio