Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VI

Pag. 67


Dicamus nunc de municionibus et castris et civitatibus fortibus.
quas habet soldanus in Egypto et Terra Sancta. Arabia et Asyria.
quas. si passagium fieret. expugnari oporteret. Sciendum est
itaque. que in partibus ultramarinis solebant esse civitates multe et castra
multa fortissima a Cristianis edificata. que omnia vel quia sunt dejecta.
ut est civitas Gazara. Ascalon. Jaffa. Rama. Cesarea Palestine.
Acri. Cayphas. Sur. Sajeti sive Sydon. Beruch. Zibeleth.
Botron. Tripolis. Valanie. Tortose. Licie. Anthiochie.
Jherosolyma sancta. Bethleem. civitates. Omnes iste civitates a centum annis
circa erant fortissime. et [erant] multa castra. et possidebantur a Cristianis.
sed propter nostra peccata omnes amisimus. quas cito recuperare possemus.
In tota terra Egipti sunt iste sole municiones: primo Alexandria. supra
mare scita. bene munita et portis et turribus firmata. Item in Kayro
castrum valde pulchrum et fortissimum. in quo habitat soldanus. In tota
Arabia. nulla est fortitudo. nisi ultra Mare Mortuum est castrum inexpugnabile. quod dicitur Crach de Monte Regali et antiquitus dicebatur de Petra
deserti, et ibi tenet soldanus thesaurum suum. In Palestina. nulla est municio
nisi civitas Ascalon. que tamen habet parvos muros et municiones. In
Terra Sancta. est unum castrum in Jerosolyma. non tamen multum forte. et
est inter montem Gyon et montem Syon. Item. ultra Jordanem. est unum castrum fortissimum Haylon in monte. quod alio nomine dicitur Macheronta.
ubi decollatus fuit Johannes Baptista. Item. super mare Galilee est castrum
Saphet inexpugnabile. supra unum montem. In Asyria. est civitas Damascus murata. et castrum soldani juxta eam valde forte. in planicie. Item.
duo castra super montem Tripolis. Item castrum Margad super mare.
valde forte. Item in regno de Aaman et Aleph sunt civitates plures
fortes et castra. que sunt in confinibus terre cum Armenis et Tartaris.

Torna all'inizio