inexpertus, et ideo magna improvidencia fuit talem facere
admiratum; ducem enim exercitus oportet esse corde magnanimem,
animo providum, corpore et corde robustum. ille igitur, galeis
visis Venetorum apud Trapenam, mox fuit corde confractus
et viribus resolutus, et ideo super quandam vachetam ascendens,
aufugit et exercitum dereliquit. et sic fugato duce, galee fuerunt
disperse et capte. et quamvis imposita sibi fuerit prodicio,
nos tamen magis credimus in ipso fuisse cordis vilitatem quam aliquam
prodicionem. istud autem cum Ianue scitum fuit,
sine mora galeas .XXV. armaverunt, in quibus dominum Obertum
Aurie admiratum constituerunt. ille igitur, hostes ubicumque
perquirens, tandem quandam civitatem Venetorum, que
|
|