Salimbene de Adam: Cronica

Pag 599


voce predicat, quod vivendo non implet. Sed ad regnum eterne
beatitudinis pervenire non valet qui non vult opere implere quod
docet. Quomodo ergo in eo minimus vocatur qui ad hoc nullo
modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam nisi
presens Ecclesia regnum celorum dicitur? In qua doctor qui mandatum
solverit minimus vocabitur, quia, cuius vita despicitur,
restat ut et predicatio contemnatur».
Quarto, regnum Dei appellatur sancta et virtuosa vita, sicut
dicit Apostolus, ad Ro. XIIII: Non est regnum Dei esca et potus,
sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Qui enim in hoc
servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
Quinto, universale regnum mundi appellatur regnum Dei. De
quo regno cantatur: Regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi,
propter amorem Domini mei Iesu Christi. De hoc regno
habetur, Apoc. XI: Et septimus angelus tuba cecinit, et facte sunt
voces magne in celo dicentes: Factum est regnum huius mundi Domini
nostri et Christi eius, et regnabit in secula seculorum. Amen.
Item Abdie ultimo: Et erit Domino regnum.
Sexto, sunt particularia regna mundi, que similiter Dei sunt,
sicut ipse dicit, Iob XLI: Omnia que sub celo sunt mea sunt. Et
ideo potest ea dare cui vult, sicut profitetur Cyrus rex Persarum dicens,
Esdre I: Omnia regna terre dedit michi Dominus Deus celi.
Item Prover. VIII: Per me reges regnant, et legum conditores iusta
decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam.
Item Iob XXXVI: Reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.
Item Dan. IIII: Dominatur Excelsus in regno hominum et
cuicumque voluerit dabit illud. Ideo dixit Ieremie, I: Ecce constitui
te hodie super gentes et super regna. Ideo dicit Ps.: Regna terre,
cantate Deo, psallite Domino. Item in Mat. IIII scriptum est de
diabolo quod ostendit Christo omnia regna mundi et gloriam eorum
et dixit illi: Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Miror
qua impudentia hoc fuit ausus dicere, nisi quia, sicut dicitur Iob
XLI: Ipse est rex super omnes filios superbie; et nisi quia, sicut de
eo Dominus dicit, Io. VIII: Ille homicida erat ab initio et in veritate
non stetit, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendatium, ex
propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Verumtamen

Torna all'inizio