XLVI. – DE FESTIS CELEBRANDIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliquis victuralium  
non debeat portare, levare nec capere aliquam ballam vel mercantiam  
in festivitatibus videlicet principalibus diebus dominicis,  
Beatae Marie virginis et duodecim apostolorum et beati  
Georgii Martiris et in omnibus aliis festivitatibus quae fuerint  
praeceptae per sanctam matrem ecclesiam et quae habuerint  
octavam sub praedicta poena. 
XLVII. – DE BALLIS NON PORTANDIS SINE DANARIIS. 
Item statuerunt quod partitores non possint nec debeant  
percipere aliquam ballam vel mercantiam victuralibus si non  
sunt danarii praesentes ad solvendum incontinenter victuralibus.  
Et quod ipse mercator qui habuerit denarios in praesenti  
vadat ante si vult solvere incontinenti si praecedens mercator  
non habeat denarios ad solvendum. Salvo quod si victuralis  
portaverit et expectaverit de sua voluntate. 
XLVIII. – DE SIGNIS FACIENDIS SUPER BALLIS. 
Item statuerunt quod quilibet victuralis faciat et facere debeat  
suum certum signum de nigedo super suam ballam vel  
mercantiam de volta sua in intus antequam duxerit sub praedicta  
poena. 
XLIX. – DE BALLIS CERNENDIS. 
Item statuerunt quod aliquis victuralium non possit nec  
debeat capere, cernere nec mittere in parte ballam aliquam vel  
mercantiam quae vadat pro partita scilicet de ballis in foris.  
Et qui contrafecerit ille victuralis non possit nec debeat ipsam  
vel ipsas capere et ducere nisi pro suis equis tantum et non  
ultra sub poena praedicta. 
L. – DE BALLIS NON DIMITTENDIS SINE LICENTIA. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliquis victuralium  
non possit nec debeat dimittere nec descaregare aliquam ballam  
vel mercantiam in aliqua parte vallis Diverii nisi ad sostam  
vallis Diverii, nec a ponte de Crevola inferius praeter de  
illis in intus possint portare ubi voluerint si habent licentiam  
a mercatore qui ducent ipsas ballas. Et hoc per pubblicum  
scriptum mercatoris factum tali modo quod comune praedictum  
non habeat damnum aliquod sub praedicta poena.
  |  
  |